Catalogus (1823)
SECTIO PRIMA
i5 Iam nunc vindicias Ordinis Historiographi Lucae Wadingi , cuius fidem auctor elevaverat, paucis persequi libeat. Nescis tu , yir erudite ! unde Religionis Scriptor Provinciarum 3 Vicariarum , ac Custodiarum seriem retulerit? quum tarnen ipse fatearis, earn etsi non integram, tarn in Actis Conventus .Narbonensis, quam in pervetusto quodam MSS. Codice (quo usus fuisse Historicus praefertur ) reperiri ; igitur in hocce merito eum inprimis Tom. II. pag. 25. n. 12. de Provinciarum di\isione, sub Ministro Generali Haymone facta , disserentem , ad an. i23g. audire expedit: Mire , inquit, discrepat ab his Gonzaga , sed vel ex ipsa temporis sujiputatione j in qua ille valde lapsus est , constabit , vetustis et accurate seriptis his nostris monumentis , sen Chronicis MSS. inhaerendum. Tum Tom. IV pag. i35. n. 16. seriem Provinciarum ad an. 1260. recensens, ait: Est , quod circa hanc Provinciarum seriem admonecim , eandem conservari quoad Custodiarum pcirtitionem apud PP. Conventuales , praecipue in regionibus Italiae , Polonicie , et Germaniae\ transeunlibus ceteris Hispániáé, Franciae , atque aliarum nationum Moncisteriis in Observantum potestatem , sub quibus aliter dispositae , et multiplicatae nirnis sunt Provinciáé, cessante ear um in plures Custodias distributione. Dum itaque ex an. 1260, quaedam Custodiarum, ab Historico memoratarum, exempla (prout ex Rescripto Alexandri IV. superius assertum fuerat) palam proferuntur, earundem existentiam improbare haud licet: unde