Catalogus (1823)
SECTIO PRIMA
4 Colomcuiuin an. 1234. operám na vas se ad eiiciendos e Dalmatia haereticos, in Bosnia autem Patarenos oppressum ibat an. 12 3g. cuius conatus eod. an. meritis I audi bus exurnavit Gregorius IX. v) Quare etsi Ferrarius, potissimum ex Abrahamo Bzovio ad an. 1222. doceat, x) haereticos Bosniae a Dominicanis ut plurimum insectatos fuisse j paulo tamen post, et quidem trigesimo a Comitiis Narbonensibus anno, hanc Provinciám Fratribus Minoribus concreditam extitisse, ex litteris Nicolai IV : Quoniam inter cetera etc de dato 10. Kai. April. 1291. Serviae Regi Stephano scriptis y) ubertim colligas. — 4) Qui Vicariae Bosnensis (quae e parvis, initiis anle dimidium seculi decimi tertii qua Custodia fines dilatare coeperat) ac Custodiarum ad an. 1260. existentiam negat, simul negat Custodiam Iadrensem, quam Wading. Tom. IV. pag. i33. ad Provinciám Dalmatiae altero loco retulit; ast, quid, amabo! illud denotat, quod Alexander IV r: Quia personas etc. de dato 12. Kai. Iulii 1260. Ministro et Vicario Slavoniae , ac Gvardiano Ord. Min. Iadren. scribit, praecipiens : quatuor Fratres destinari ad sacra ladrensium Monialium procuranda? z ) Ex quibus liquet : "V icariam Bosnensem , utpote (respectu hodiernae partitionis ) in gremio duarum Hungáriáé et Slavoniae Provinciarum sitam, ac Custodiae Iadrensi conterminam , seculum decimum quart um praevertisse , et an. 1260. ob numerum Custodiarum isthoc duntaxat nomen , serius medio Ministri Generalis , auctione Fratrum in Bosnia facta, an. i34o. realisatum, obtinuisse. aa)