Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

I. Luther tanainak legrégibb nyomai az egyházkerületben.

fide catholica; secundo: Nótárius civitatis declaravit mandátum regiae maiestatis in vulgari; his auditis p uniti sunt, qui erant puniendi, poena condigna; his habitis preco civitatis proclamavit poenam in futurum delinquentium sine misericordia; ultimo loco carnifex sanguinarius combussit libros lutheranos in con­temptum et abominationem ipsius pestiferi Lutheri. Ultimo tota communitas supplicat suae maiestati humil­lime. ut dignetur, sicut prius, ita et de cetero committere et mandare magistro civium, iudici, ut sint superintendentes super his, sub poenis superius notatis, ne haec urbs suae maiestatis inficiatur, sicut iam infecta erat in parte, secta lutherana. Ita tamen, quod si magister civium et iudex essent negligentes in conservatione fidei catholicae, bonis moribus et antiqua honestate, habeat ipsa communitas auctoritatem mittendi ad suam maie­statem et conquerendi de negligentia et inobedientia. Gamauf gyűjteményéből I. köt. 2. rész. B. 416. Egykorú másolata Sopron város levéltárában. Lad. XXXI. et FF. Fasc. II. Nr. 90. Közölte: M. Prot. Eh. Isk. Figyelmező IV. évf. 1873. 165.1. és Bunyitay Ehtört. Emlékek 159. 1. 3. Sopron város felterjesztése, melylyel a vádat elhárítja magától és a fel­adó felől kérdezősködik. Sopron, 1524. október 31. Serenissime Rex.... Litteras sacre Maiestatis vestre per religiosum fratrem Gregorium ordinis Minorum divi Francisci professorem ad nos datas de secta et refutatione librorum Lutherianorum debita cum obedientia percepimus et ex eisdem intelleximus, quomodo sacra Maiestas vestra cum universis dominis consiliariis et regnicolis in nos non mediocriter excande­sceret propterea, quod nos quendam fratrem predicatorem, secta Lutheriana infectum, nobiscum detinuissemus, qui iussu nostro aliquos articulos contra sanctorum patrum decreta et con­stitutiones Román e ecclesie clausis portis civitatis nobis praedi­casse diceretur. Credimus quidem hoc Sacratissime Maiestati Vestre per quendam, qui nobis non bene faveat, citra tamen onus probationis indictum et delatum fuisse, quod nos inficias ibimus, quia non nostrum est eligere predicatores, sed, quum illi vei a pastore et plebano nostro vei a venerabili capitulo fratrum ordinis divi Francisci singulis annis constituuntur et eliguntur, his contenti sumus. Est autem nobiscum quidam monachus predicti ordinis Concionator, vir catholicus et vere christianus sacrarumque litterarum non ignarus, sed a nobis non electus. Is, ut verum fatemur, portis civitatis ac claustri ianuis patentibus citra omne scandalum sacrum Evangelion et sanam Christi doctrinam modestissime et in veritate docuit et predicavit, nec aliquid aliud contra eum approbari potuit, sicut plerique, qui eum audierunt, eius contionem et pro populo

Next

/
Oldalképek
Tartalom