Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

I. Luther tanainak legrégibb nyomai az egyházkerületben.

et Ecclesia fuisse testantur. Neque nos inter concionandum civitatis portás saltem in die, ut ab antiquo fieri consuetum est, concludere fecimus ac nemini, eius sermonem audire volenti, iter preclusimus, imo multo magis quoscunque auditum*) ver­bum divinum moneremus. Sed nihil opus verbis invictissime princeps. Satis clare Serenissimam Maiestatem vestram hoc negotium intelligere arbitramur ex relatu fratris Gregorii, qui iuxta processus hic coadiacentis continentiam rem omnem ordine referet. Nec nobis hactenus constabat hactenus aliquos in hac urbe Lutheri emulos extitisse,**) quos profecto post admonitionem fraternam, si non mox resipuissent, impunitos nequaquam permisissemus. In hoc vero inventos iuxta mandátum Maiestatis Vestre (cui obedivimus, semperque parere cupimus) noxe dedidimus, ut deciarat abunde processus per eundem fratrem Gregorium manibus sacre Maiestatis vestre hisce litteris assignatus. Qui, ut hic oculis vidit, nec statuta ecclesiastica, nec ceremoniarum ritum et quicquid est huiusmodi, omnino non variavimus. Sed, sicut fűit a multis seculis, ita et modo Sopronii recte aguntur omnia. Cupimus autem obnixe, quantum maximé nobis cognitu dari illius articuli delatorem, qui coram Maiestate vestra nullis functus testimoniis affirmare audebat, nos Lutheranam sectam, clausis portis civitatis, infecto predi­catore, illám ipsam docente, imitari. Ut autem nostro non utamur testimonio, im promptu extant, qui de hoc nos erimine coram Maiestate vestra et universorum regnicolarum comitatu excusatos habebunt. Cui nos, ut fideles et subditos omni tempore committimus et commendamus. — Datis Sopronii in vigilia omnium Sanctorum anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo quarto. Eiusdem Maiestatis Vestre Serenissime fideles subditi cives civitatis Maiestatis Vestre Soproniensis. Kivül: Serenissimo.. . dominó Ludovico Hungarie et Bohemie regi. Graraauf gyűjteményében I. köt. 2. rész. Az eredeti fogalmazvány Sopron város levéltárában Lad. I. et A. Fasc. I. Nr. 5. Közölte: Bunyitay, Ehtört. Emlékek I. köt. 171. 1. *) Dr. Karácsonyi J. igazítása: ad audiendum. **) Nem felel meg a valóságnak, szépítik a dolgot.

Next

/
Oldalképek
Tartalom