Fabiny Tibor (szerk.): Tanulmányok a lutheri reformáció történetéből. Bp. 1984.

Teológia és kegyesség - Varjas Béla: Szegedi Gergely és Flacius Illiricus ismeretlen vitája az úrvacsoráról

Vanissimum igitur sophisma est carens sententiarum ueritate, tum etiam connexione. XV. Nulla est cohaerentia. Quod aut ibi corpus proprie accipiatur ex eo patet, quia dicit pro nobis frangi. Inuerte autem hoc sophisma, quia corpori Christi proprium panis tribuitur, nempe fractio. Igitur sum­ma est in sacra Coena coniunctio panis corporis, quod ex communi­catione proprietatum aut praedi­catorum aliquorum cernitur. XVI. Fatentur etiam Zwingliani omnes praeter19 Carol: Christum de rebus datis dixisse, hoc est cor­pus, Hoc est sanguis. Ergo Segedi- nus propriam sectam instituit. Quid autem necesse erat repeti, quod no­bis datur, cum clare de datis dixerit, Hoc est Corpus? XVII. Non ualet consequentia. Conclusio etiam inepta21 aut potius blasphema est, quod uerum cor­pus Christi non possit esse in Coena, quasi coram domino sit impossibile omne uerbum. Quid autem in con­clusione carnaliter? Si conclusio ualeret, simpliciter statueret corpus Christi non posse adesse non tan­tum carnaliter. reuocet in memoriam, quod tradito corpore ad crucem et effuso sangui­ne effecerit. Valet argumentum hoc, ex natura op­positionis, recepta enim una parte [498v] oppositionis, necesse est alte­ram reijci, sicut recte colligis, si dicas, panis nobis datur in Coena, Ergo pro nobis datur. Decimum quintum ex verbo Frangi­tur. Paulus de corpore loquens, pro­prie panis, illi tribuit. Significat ergo panem improprie corpus dici. Decimum sextum ex his uerbis, Hoc est corpus meum, quod pro uobis [datur]. Christus non dicit, hoc est corpus meum, quod20 uobis datur. Sed quod pro uobis datur uel frangitur. Fractum uero est corpus non denti­bus apostolorum: Sed manibus hostium Christi in Cruce. Constat igitur memoriam corporis traditi, hoc ipso signo repraesen­tari. Decimum septimum ex ijsdem ver­bis. Illud est corpus Christi, quod pro nobis traditum est, aut fractum, quod et resurrexit et ascendit in coelos. Hoc igitur corpus in coena esse non potest carnaliter. 36

Next

/
Oldalképek
Tartalom