Fabiny Tibor (szerk.): Tanulmányok a lutheri reformáció történetéből. Bp. 1984.

Teológia és kegyesség - Varjas Béla: Szegedi Gergely és Flacius Illiricus ismeretlen vitája az úrvacsoráról

etc. Sic esset minor falsa.Nam Chri­stus testatur, se dare et corpus siue uerum, ut nos uolumus, siue symbo- licum ut Sacramentarij. Ergo men­titur nouus seductor. Sic et prae­cedens sophisma fuisset formandum. III. Prorsus nulla est cohaerentia conclusionis cum antecedente. An­tecedens quoque falsum est. Neque enim panis accipitur in memoriam corporis, aut uinum in memoriam sanguinis. Sed tota illa actio fit in memoriam Christi, seu potius pas­sionis eius, teste D. Paulo. Ill 1. Vox CORPORALITER in conclusione non recte ponitur, nec ex antecedente sequitur, sed siquid inde uere deducitur, tum id solum est simpliciter non accipi in Coena corpus. Quia enim id Christus non dixit, ut istius antecedens habet. Ideo credendum non est. Sed hoc etiam ipsi sacramentarij damnant. V. Nego maiorem. Etiam ipsi Zwingliani, plures comestiones sta­tuunt. Praeterea hic non agitur de Physica aut Capernaitica, sed sa- eramentali comestione. [497b] VI. Supra secundo argumento pror­sus negaverat, Christum mandasse accipi suum corpus, hic concedit accipi. Praeterea et Maior et Minor est falsa. Non enim est necesse eodem modo accipi aut comedi, quomodo adest. Iohan: 6 Physice aderat, non tamen Physice se devo­rari iubebat. Minor etiam non est probata. De pane uero haec dixit. Ergo et uerbum accipite de pane, non de corpore dicitur. Tertium argumentum ex uerbo Acci­pite. Liquet ex Euangelistis, corpus non accipi in memoriam corporis, sed panem, quem Christus accepit, nec sanguinem in memoriam san­guinis, sed uinum. Ergo Christi corpus non accipitur carnaliter in Coena. Quartum ex verbo Accipite. Chri­stus non dicit, Accipite corpus, sed panem, quem accepit, accipi iubet. Christi igitur corpus non accipitur in Coena corporaliter. Quintum ex verbo Comedite. Come­dere corporis est, dentibus premere, et morsibus consumere. Christi corpus12 consumi non potest, nec premi dentibus. Ergo Christi cor­pus non editur in Coena corporali­ter. Sextum argumentum ex verbis Ac­cipite comedite. Corpus Christi accipitur, quomodo manducatur, et praesens est, quo­modo accipitur. Non manducatur autem corporali­ter. Ergo neque accipitur, neque adest corporaliter. 3 33

Next

/
Oldalképek
Tartalom