Fabiny Tibor (szerk.): Tanulmányok a lutheri reformáció történetéből. Bp. 1984.

Teológia és kegyesség - Varjas Béla: Szegedi Gergely és Flacius Illiricus ismeretlen vitája az úrvacsoráról

VII. Transsubstantionem damna­mus. Sed quod HOC et HIC mon­stret, non tam panem, ac uinum, quam corpus et sanguinem, inde apparet, quod Christus in posteriore parte clare ipsum sanguinem mon­strat,13 dicens, Hic sanguis est noui Testamenti. Lucas etiamsi nominet poculum, tamen cum dicat, id pro nobis effundi, quod praedicatum cum neque uasi nec uino conueniat, sed soli sanguini Christi satis indi­cat dominum proprie ipsum suum sanguinem monstrasse, ac de eo loquutum esse. VIII. Transsubstantiationem reijci- mus. Sed Maior est falsissima, nec unquam probabitur. IX. Conclusio prorsus non sequitur, nec cum praecedentibus cohaeret. Eadem autem opera et sic ratioci- netur,15 corpus Christi est sensibile, Sed nemo id percipit sensibiliter. Ergo prorsus nemo percipit illud. Formandum autem fuisset istius sophisma, si cohaerere deberet hoc modo. Vbicunque est corpus Chri­sti, ibi est tantum sensibiliter. Sed in pane aut Coena non est sensibili­ter. Ergo prorsus ibi non adest. Maior hic esset falsissima. X. Non sequitur Conclusio ex hoc Antecedente. Regula etiam falsa est. Neque enim si agnus ueterum fuisset typicus, ideo et noster ag­nus talis est. Neque etiam est talis loquutio Ex: 12. Agnus est transi­tus, ut possit cum hac comparari, Hoc est corpus meum. Nec etiam uocatur ibi agnus pascha, sed totum illud sacrificium aut actio sic nomi­Septimum ex vocabulo HOC Haec particula HOC, de pane intel- ligitur, non de corpore, id quod dictum de altera specie ostendit in Luca, Hoc poculum, inquit, nouum Testamentum est per sanguinem meum. Falsum igitur est, quod de trans- substantiatione, hoc est, mirifica quadam panis et uini in uerum et substantiale corpus ac naturalem et corporeum sanguinem conuersio- ne somniarunt quidam. Octauum ex verbo substantiuo EST. Verbum EST, in Sacramentis pro significat ponitur. Ergo neque hoc loco transsubstan­tionem significat.14 Nonum ex his verbis, Corpus meum. Corpus Christi et post resurrectio­nem uisibile et tangibile est. In pane nec uideri, nec attrectari potest. Ergo in pane non est corpus Christi. Decimum ex eisdem uerbis. Agnus de quo supra Euangelista memora­vit, non est proprie pascha, id est, transitus, neque enim agnus transijt, sed memoria transitus. Ergo nec panis proprie corpus Christi. Ideo 34

Next

/
Oldalképek
Tartalom