Szabó Géza: Geschichte des ungarischen Coetus an der Universität Wittenberg 1555–1613. Halle 1941.
Die Ungarn an der Universität Wittenberg im XVI. Jahrhundert - I. Aufbau des Coetus - 3. Die Auseinandersetzung mit dem Antitrinitarismus. - Das Bekenntnis der Trinität
XL FILIUS est secunda in Divinitate persona, ex solo Patre aeterna et impervestigabili generatione ante secula genitus, non factus aut creatus, ideoque vere est unigenitus et naturalis Dei Patris Filius, Deus verus de Deo vero, lumen de lumine, Patri per omnia oiiootiaiog xal oevaíöio; et pariter omnipotens:' XII. Huius Filii Dei secundum duplicem naturam duplicem quoque nativitatem ex verbo Dei esse credimus: Unam aeternam ex aeterni Patris substantia, Alteram ex utero virginis Mariae, illam ineffabilem et invisibilem, hanc vero oculorum sensibus subiectam, miraculosam tamen, quatenus de Spiritu Sancto est conceptus nullaque vi humani ingenii indagari posse credimus. Nihilo tamen minus hinc duos filios cum Nestorio neque duas in Christo naturas, divinam scilicet et humanam cum Eutyche ita confusas esse, quasi altera ab altera absorpta esset, constituimus aut credimus, sed DEUM Xoyov in plenitudine temporis carnem esse factum, qui Aóyos Deus cum homine tanquam corpus et anima unum constituit Filium Dei, qui est JESUS CHRISTUS, verus DEUS et vita aeterna. XIII. Hunc eundem Filium quatenus manifestatus est in carne, hoc est verum DEUM et hominem: Velut planius dicamus, secundum utramque naturam Mediatorem nostrum esse, constanter et firma fide credimus. Nunquam enim solus ac purus homo quantumvis sanctissimus, imo ne Angeli quidem castissimi (qui eo quod conspectum Dei ferre nequeunt, binis alis suam faciem obtegere solent, teste Esaia) iram Dei Patris adversus peccatum generis humani sustinere et placare potuissent. Quare oportuit Mediatorem nostrum (quod et ipsum nomen indicat) simul esse verum Deum et verum hominem, ut esset avTiUtocoai«; iuxta primam promissonem patribus in Paradvso factam. Nec magni illud frivolum Arianoruin et Stancari argumen36