Szabó Géza: Geschichte des ungarischen Coetus an der Universität Wittenberg 1555–1613. Halle 1941.

Die Ungarn an der Universität Wittenberg im XVI. Jahrhundert - I. Aufbau des Coetus - 3. Die Auseinandersetzung mit dem Antitrinitarismus. - Das Bekenntnis der Trinität

VIII. Patrem in Divinitate primam personam non ratione temporis (quod in Deum infinitum et aeternum cadere non potest) aut potestatis aut naturae seu omnipotentiae (quia reliquae duae personae ipsi sunt aequales per omnia) esse dicimus: sed a natura ayewriaiag, quae reliquis minime competit personis. Patris autem apellationem haec persona triplici ratione in scriptura obtinet: I. Respectu Filii sui unigeniti, quem ab aeterno genuit. II. Respectu piorum, quos propter Filium suum unicum in filios adoptat. III. Re­spectu generalis conservationis et providentiae gratia, qua totam creaturam suam, quam condidit, adhuc conservat: sed hae duae posteriores rationes reliquis etiam personis Filio et Spiritui Sancto competunt. IX. Vocabulum DEI in scriptura sacra absolute positum Patrique additum vel fictitiis nominibus opponitur, ut Deut. 6. Esa. 40, 42, 44, 45. Mala. 2. Eph. 4, I, Cor, 8, vel v^o0tatixä)s capitur, quod in salutationibus et gratiarum actionibus Pauli et aliorum Apostolorum videre licet. Unde nec Patrem unquam absolute exclusis reliquis personis duabus sibi onooimioi? (nisi sub exceptionibus iam praeno­tatis) DEUM vere dici affirmamus. X. Sub UNIUS etiam SOLIUS, ALTISsimi etc. epithetis, (nisi certa personarum distinctio notetur) totam Trini­tatem et non solum Patrem, (ut adversarii volunt) intelli- gendam esse credimus et affirmamus. Idem etiam de prae­positionibus EX, A, DE, IN et similibus particulis, quibus vertiginosi homines solum Patrem semper designari opi­nantur, iudicamus. Per, item in, propter et alias syllabas, non tantum Filio et Spiritui Sancto iuxta adversarios Do­mini, sed et Patri et Spiritui Sancto id est toti Trinitati competere ex scriptura sacra manifestum est. 35

Next

/
Oldalképek
Tartalom