Szabó Géza: Geschichte des ungarischen Coetus an der Universität Wittenberg 1555–1613. Halle 1941.

Die Ungarn an der Universität Wittenberg im XVI. Jahrhundert - I. Aufbau des Coetus - 3. Die Auseinandersetzung mit dem Antitrinitarismus. - Das Bekenntnis der Trinität

realiter: ab essentia vero tcp Xóycp seu formaliter distingu­untur) credimus et adoramus, haeretici impudentissima fronte, etiamsi crepant, nobis obtrudent unquam. Ipsi enim somniant et perfide clamitant, nos per ovoiav nescire, quid seorsum Patre, Filio et Spiritu Sancto anterius signi­ficare (quod iam olim ab Hilario et aliis patribus est refu­tatum) quod sit in sese Deus et sic hoc modo quartus qui­dam communis DEUS, ad quem tres illae personae ad- iungantur, sicque quatuor credant, aut certe tres illae per­sonae, tamquam totius partes, illud commune constituant. VI. Hoc vero commentum quam sit insipidum et putidum, vel ipse sensus communis in rebus naturalibus docet: Neque enim universalia, quae vocantur, per se existunt, sed ■ujtoatdaeig id est individua in ipsis subsistunt. Nisi forte phrenetici homines naturam humanam extra sua indi­vidua tanquam unum quiddam numerent, ita ut ad indi­vidua accedens eorum numerum augeat. Sciant ergo isti, nos cum essentiam divinam nominamus, non communem aliquem seu aggregativum DEUM, sed id, in quo toto et in eodem singulae illae tres personae subsistunt suis sub­stantialibus proprietatibus distinctae, animo concipere, et ita quidem, ut Trinitatis nomine non unum communem DEUM seorsum, sed tres in una essentia subsistentes per­sonas intelligamus. Quemadmodum non minus pie quam vere dixit Nazianzenus: oű cpfroívco tö ev voűcrai xai tol? tqíoi Jt£Qitax[i,7to|Tai, oo qpftavco Ta TQÍa öieAel? xai st? ev ava(p£QO(xai. VII. PATER (iuxta authenticum symboli Apostolod et Athanasii consensum) est prima in divinitate persona non nata nec procedens ab illo, sed quae áxQÓvoo?, aQQrjTco? xai axaTa^rjjtTCO? eyévvriae töv [xovoyevfj víóv, ut vetustas locuta est, Filium coaeternum, imaginem suae substantiae coae­ternam, a quo et Filio substantialis amor et virtus Spiritus Sancti ab aeterno procedit, ac una cum Filio et Spiritu Sancto omnes res ex nihilo condidit ac conservat. 34

Next

/
Oldalképek
Tartalom