A Tiszai Ág. Hitv. Ev. Egyházkerület Miskolci Jogakadémiájának tanárai: Emlékkönyv az ágostai hitvallás négyszázados évfordulója ünnepére. Miskolc 1930.

Dr. Bruckner Győző: Az 1530. évi augsburgi birodalmi gyűlés - Függelék:

1. Hoc constitutum est a Deo, ut qui credit in Christum salvus sit, sine opere, sola fide, gratis accipiens remissionem peccatorum. Hieron. ad. Rom. cap. 4. Convertentem impium per solam fidem Deus justificat, non opera bona quae non habuit. VI. De Fide. Fides autem qua tanta beneficia apprehendimus, non est humánum aliquod opus, aut tantum notitia de Christo quae etiam in impiis et Dia­bolis exsistere solet, sed est donum spiritus sancti; quod ut assequamur, ministerium est institutum, in quo sonat pura doetrina Evangelii, et ad­ministrantur Saeramenta. Per hoc enim ministerium Spiritus Sanctus est efficax in auditoribus non repugnantibus, sed obtemperantibus ministerio, jüxta illud Rom. 10. Fides ex auditu, auditus per verbum Dei; August. Psal. 50. Non magnum est eredére quia mortuus est Christus, hoc et Pa­gani et Judaei et omnes iniqui credunt, hoc omnes credunt, quia mortuus est, sed fides Christianorum resurrectio Christi est, id est, est assentiri et certa fiducia statuere, Christum propter justitiam nostram resurrexisse, Ambr. 2. ad Tim. Cap. 2. Fundamentum Dei fides est, quae continet, quae promisit Deus, signaculum promissionis Dei fides nostra est, quae äff ir­mát Dei verba : Ambr. libr. 3. de virginibus : 0 theasaurus omnibus opu­lentior fides, o virtutibus, corporis omnibus fides fortior. VII. De bonis operibus. Nec tarnen ita docemus Fidem, ut plurimi blasphemant nös, quod opera bona non sint facienda, sed fatemur, et urgemus fidelibus opus esse bona consientia, et ab ipsis opera divinitus mandata necessario requiri. Nam in iis, qui contra Mandátum Dei de industria indulgent, nec re­pugnant suis cupiditatibus bona consientia locum habere non potest. Su­mus enim debitores non carni ut secundum oarnem vivamus, sed liberati a regno Diaboli et translati in regnum Dei, ut Deo serviamus. Sed tarnen addimus, huic novae obedientiae non esse confidendum, quasi per eam me­reamur remissionem peccatorum, justitiam et vitam aeternam coram Deo. Manifesta est enim sententia Christi: Cum feceritis omnia, dicite: Servi inutiles sumus, Eph. 2. Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex nobis, Dei donum est, non ex operibus, ne quis glorietur. Chrysost. ad. Gal. cap. 5. Nihil opus habemus illis legalibus, sufficit enim fides ad hoc, ut donet nobis spiritum et per hunc justitiam, multaque insuper et magna bona. Hilar. Psail. 52. Jesus, ut saepe diximus, ipso nomine salutaris est. Lex autem ex Sión non fuit salutaris, opere quidem vivificans, sed noa justificans ex fide. • VHI. De Ecclesia. Ecclesia est Coetus visibilis, audientium, credentium et amplectentium puram et incorruptam doctrinam Evangelii, et utentium Sacramentis, ita,

Next

/
Oldalképek
Tartalom