A Tiszai Ág. Hitv. Ev. Egyházkerület Miskolci Jogakadémiájának tanárai: Emlékkönyv az ágostai hitvallás négyszázados évfordulója ünnepére. Miskolc 1930.

Dr. Bruckner Győző: Az 1530. évi augsburgi birodalmi gyűlés - Függelék:

tit a Christo sunt instittitá, in quo Coetu Deus per ministerium est effi­cax, et multos ad vitam aeternam regenerat, cui in hac vita adjuncti sunt multi, non renati, sed tarnen de doetrina consentientes. Haec definitio confirmatur clarissimis dictis, Joan. 10. Oves meae vocem meam audiunt. Esa. 26. Aperite portas, et ingrediatur gens justa custodiens veritatem. 2 ) Eph. 5. Christus dilexit Ecclesiam et sanctificavit 3 ) eam; mundatam la­vacro aquae per verbum. Joan. 6. Verba, quae ego loquor vobis, spiritus et vita sunt. Matth. 13. Simile est regnum coelorum sagenae missae in mari, et capientis omnis generis pisces. Chrysost. in Matth, cap. 24. Homil. 49. Qui vult cognoscere quae, sit vera Ecclesia Christi, unde cognoscat nisi tantummodo per scripturas. Cum autem certum sit in nostris Ecelesiis puram Evangelii Doctrinam proponi, et Saeramenta administrari legitime, sitque •consensus in doetrina in omnibus locis, äffirmamus sine arrogantia, nos esse Cives et membra verae Ecclesiae, et falso accusari haereseos et schisma­tum, juxta illud Joan. 15. Si praeeepta mea servavaveritis, manebitis in dilectione mea. Item : Vos amici mei estis, si feceritis quaecunquae ego praeeipio vobis. Ad Ephes. 5. Ecclesia subdita est Christo. — Et haec sunt praeeepta fidei, per quae inserimur Ecclesiae et servamur. Quia vero Adversarii nostri doctrinam Evangelii firmám, et usum Sacramentorum corrumpunt, et pios homines interficiunt, docemus illos non esse Ecclesiam Dei, sicut gloriantur, sed illum Coetum, de quo Christus inquit Joan. 8. Vos ex patre Diabolo estis, ille mendax et homi­cida erat ab initio, et in veritate non stetit, et desideriis Patris vestri obsequimini. Luc. 11. Qui non est mecum, contra me est. Item: qui non diligit me, sermones meos non servat. Lyra super Matth, cap. 16. Ecclesia non consistit in hominibus ratione potestatis vel dignitatis Ecclesiasticae Tel secularis, quia multi prineipes et summi Pontifices, et alii infefiores inventi sunt apostatasse a Fide, propter quod Ecclesia consistit in illis personis, in quibus est notitia vera et Confessio fidei et veritatis. Hieron. *Qui ergo peccator est aliqua sorde maculatus de Ecclesia Christi non po­test appellari, nec Christo subjectus dici. IX. De Baptismo. Baptismus est Sacramentum a Christo institutum, quo Deus pater per Christum filium suum, una cum Spiritu Sancto, promittit ei, qui baptisa­tur, remissionem peccatorum, et adoptionem in filium Dei, et vitam aeternam, non quod nulluni peccatum sit residuum apud baptisatos, sed quod non imputetur modo odium peccati et fides in Christum adsit, juxta promissionem : qui crediderit et baptisatus fuerit, salvus erit. Hanc ceri­moniam adhibitis piis preeibus relgiose administramus et detestamur Anabaptistas, et alios omnes, qui de hac gravissima et sanetissima ceri­monia prava sentiunt et loquuntur, sicut exempla docent, nos Ánabap­2 ) Ribininél és Munyaynél „novitatem" áll 3 ) Ribini és Munyay salvificavit-ot ír.

Next

/
Oldalképek
Tartalom