A Tiszai Ág. Hitv. Ev. Egyházkerület Miskolci Jogakadémiájának tanárai: Emlékkönyv az ágostai hitvallás négyszázados évfordulója ünnepére. Miskolc 1930.

Dr. Bruckner Győző: Az 1530. évi augsburgi birodalmi gyűlés - Függelék:

Sathanas est, de Dei beatus est. Quid est enim de suo? nisi de paecato suo. Tolle peccatum quod est tuum, justitia, inquit, de meo est. Quid enim habes quod non accepisti? Ambrosius de vocatione gentium Lib. 1. Cap. 9. Licet insit homini malum velle, tarnen nisi donatum non habet bo­num, velle, 1 ) illud contraxit natura per culpam, hoc reeipit natura per gratiam. Bernhardus in homil. I. de Annunt. B. Mar. Virg. Si stare non potuit humana natura adhuc integra, quanto minus potuit per se ipsam resurgere jam corrupta. IV. De incarnatione Filii Dei. Docemus et credimus mediam personam in divinitate, quae nunc ver­bum, nunc filius vocatur, in Scriptura sacra, veram carnem humanam, ex utero intactae Virginis, sine peccato assumsisse, vereque Deum et hominem in una persona de Virgine natum esse, juxta vaticinium Esa. 7. Ecce Virgo eoncipiet et pariet filium et vocabitur nomen ejus Emánuel, et históriám Luc. 1. et 2. Quodque idem faetus est hostia pro peccatis to­tius , mundi satisfaciens. Esa. 53. Posuit Dominus iniquitates om­nium nostrorum super eum. Joan. 1. Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi. 2. Cor. 5. Pro omnibus mortuus est. Item quod tertia die resur­gens a morte, justitiam, quae nobis coram Deo imputatur, attulit. Rom. 4. Traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter justifieatio­nem nostram. Item, quod adscendit ad Coelos et venturus sit judicare vi­vos et mortuos, juxta symbolum Apostolorum et testimonium Angelorum. Actor 1. Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in Coelum. V. De Justificatione. Et quoniam opportuit filium Dei pro peccatis totius mundi tradi et conteri docemus et credimus, homines nullis suis viribus nec operibus posse placare Deum, nec placere Deo, nec assequi justitiam, quae in ju­dicio Dei consistat : justificari autem gratis absque suo merito, si detes*­tando peccata credunt in Christum, quod unica oblatione in cruce facta Pater sit placatus omnibus, qui hujus Mediatoris fiducia ad misericordiam ejus confugruint. Qui igitur habent fidem, iidem habent remissionem pec­catorum, et pro Justis reputantur. Rom. 3. Ut omne os obstruatur, et reus fiat totus mundus Deo, quia operibus legis non justificabitur omnis Caro in conspectu ejus. Justificäntur autem gratis, per illius gratiam, per redemitionem Jesu Christi. Irenaeus libr. 4. Cap. 13. Fides quae est ad Deum, justificat hominem. Hilarius in Matth, can. 8. Monet scribas re­missum ab homine peccatum. Hominem enim tantum in Jesu contueban­tur, et.remissium ab eo, quod lex laxare non poterat, fides enim sola justi­ficat. Ambr. ad Rom. 3. Justificati sunt gratis, quia nihil operantes neque vicem reddentes, sola fide justificati sunt dono Dei. Item Ambr. 1. Cor. J ) Ribininél és Munyaynál hiányzik.

Next

/
Oldalképek
Tartalom