A Tiszai Ág. Hitv. Ev. Egyházkerület Miskolci Jogakadémiájának tanárai: Emlékkönyv az ágostai hitvallás négyszázados évfordulója ünnepére. Miskolc 1930.

Dr. Bruckner Győző: Az 1530. évi augsburgi birodalmi gyűlés - Függelék:

Confessio Fidei Christianae. Ecclesiarum Scepusianarum quae usitate vocantur Viginti quatuor Regalium correspondens Confessioni Augustanae, et Civitatum eiusdem Regionis. I. De Deo. Docemus et credimus decretum Nicenae Synodi de Unitate essentiae Divinae, et de tribus personis, verum et sine Ulla dubitatione credendum esse. Videlieet, quod Deus sit una individua aeterna, bona, justa, sapiens, immensa essentia divina, juxta illud Deut. 6. Dominus Deus noster Deus unus est. Et tarnen sint tres distinctae personae, ejusdem essentiae, po­tentiae, gloriae et aeternitatis : Pater, Filius et Spiritus sanctus juxta distinctionem Domini, Mathei ultimo.: Baptisantes eos in nomine Patris,. filii et Spiritus saneti. • n. De Creatione. Docemus et credimus, eundem Deum qui in essentia unus, et in preso­nis trinus est, omnia creasse, et adhuc creare et conservare, fuisseque originaliter in ipsa creatione omnia valde bona, sicut Genes. I. scriptum est. . Sed Lucifer cum suis socijs degeneravit, et hominem quoque secum m eandem inobedientiam traxit. Hinc omnia, quae mala sunt, habent origi­nem suam. Deus enim propter peccatum maledixit terrae. Et sicut mors propter peccatum intravit in mundum, invidia Diaboli Rom. 5. sie etiam omnes plagae sunt peenae peccatorum. III. De Peccato Originis. Docemus et credimus primos parentes origine justos fuisse, lapsu autem Justitiam amisisse, omnesque homines cum originali injustitia, et peccato quod aeterna morte dignum est, nasci, neque ab hoc ullis suis vi­ribus liberari, juxta illud. psalm. 51. Ecce in iniquitatibus coneeptus sum etc. Gen. 8. Omnis cogitatio humani cordis ad malum prona est ab infan­tia. Et Augustin. Thom. 9. in Joannem Tract. 49. Nemo se palpet, de suo

Next

/
Oldalképek
Tartalom