A Tiszai Ág. Hitv. Ev. Egyházkerület Miskolci Jogakadémiájának tanárai: Emlékkönyv az ágostai hitvallás négyszázados évfordulója ünnepére. Miskolc 1930.
Dr. Bruckner Győző: Az 1530. évi augsburgi birodalmi gyűlés - Függelék:
Similiter enim omnes, ut illa participemus, digni habemur, non, sicut in veteri lege, partém quidem comedebat sacerdos, partém autem populus, et non licebat populum participem esse eorum, quorum particeps erat sacerdos: sed nunc non sic; verum omnibus unum corpus proponitur et unum poculum. Et fuisse haue consuetudinem in ecclesia, docent etiam cantiones usitatae, ut illa: Quibus sub bina specie carnem dedit et saguinem, ut duplici substancia, totum cibaret hominem. Et quia Christus mandat, ut ad hujus sacramenti administrationem, adjungatur memoria passionis suae, praeter usitatas cantiones, lingua populari piae cantiones addüntur, quibus fides, et caeteri cultus spirituales, in pectoribus hominum accenduntur. XII. De confessione. Privátam confessionem propter tres causas omnio retinemus : Primum, ut rüdes examinentur ac informentur; secundo, ut illi, qui speciales perturbationes conscientiarum habent, etiam specialem consolationem ex Verbo Dei petant ; tertio, ut seorsim singulis absolutionis saeramenta cönferantur. ) XIII. De poenitentia. Caeterum, perpetuo urgemus doctrinam poenitentiae, sine qua, nec ingredi quisquam in ecclesiam, nec ingressus perservare potest. Constat autem vera poenitentia, primum contritione, quando corda tanguntur ira Dei, mortemque aetennam sentiunt, revelante lege Dei peecata; deinde fide, quando Evangelio offerente meritum et satisfactionem Christi, corda ex pavoribus eriguntur, fiducia misericordiae patris, quam Christus conciliavit omnibus agentibus poenitentiam, et in ipsius nomen credentibus : postremo sequi debent bona opera, quae sunt fruetus poenitentiae, juxta illud. 2. Petr. I. Praestate in fide virtutem. i XIV. De numero sacramentorum. De mumero sacramentorum non litigamus; sed tarnen, cum sacramentum sit ceremónia in Novo Testamento, instituta a Christo ad confirmandam fidem in animis hominum docemus, in numero sacramentorum unetionem, confirmationem et alia humana inventa minime esse recensenda. XV. De ministerio ecclesiae. Sentimus, nemini licere fungi publieo officio docendi, et administrandi in ecclesia saeramenta, nisi legitime vocatus fuerit ab ecclesia et 3 ) Ribininél eonferantur helyett impertiantur. A Liber Confeseionum-ban még egy csonka mondat van beiktatva. Lásd Breznyik i. m. 154. 1.