A Tiszai Ág. Hitv. Ev. Egyházkerület Miskolci Jogakadémiájának tanárai: Emlékkönyv az ágostai hitvallás négyszázados évfordulója ünnepére. Miskolc 1930.
Dr. Bruckner Győző: Az 1530. évi augsburgi birodalmi gyűlés - Függelék:
a fidelibus eruditisque antea, denique probatis verbi.Dei ministris, approbatus, et in ordinem adsumtus, juxta ritum veteris ecclesiae. Act. I. et I. Tim. 4. Manus ne cui cito imponas cet. Item: Constitue oppidatim presbyteros. XVI. De caeremoniis. Caeremonias in ecclesia servamus, et servaindas esse sentimus, quae ornant ministerium, possuntque bona consientia servari, ut sunt certae feriae, cantiones, lectiones sacrae, et orationes additae ad dominicam coenam celebrandam. Item, vestes speciales ministrorum et alia multa, quae tametsi absque peccato omitti possunt, in ecclesiis, recte institutis tarnen, quia ornant ministerium, eas stúdiósé retinemus, juxta illud Pauli. I. Cor. 14. Omnia deeenter, et ordine in ecclesia fiant. XVII. De rebus politicis. Magistratus, judicia, rerum proprietatem, contractus legitimes, et et alia rectae rationi consentanea, probamus, ut bonas Dei ordinationes, quas Evangelium non modo non improbat, verum etiam confirmat et praecipit, ut in magno honore habeantur, secundum Deum. Rom. 13. XVIII. De matrimonio. De matrimonio ita sentimus, matrimonium esse divinam ordinationem, ac propterea damnatis vagis libidinibus, contrahendum esse ab idoneis hominibus, qui donum castitatis virgineae non habent, cujuscunque ordinis homines fuerint: Nam seortatores non habent partém in regno Dei, ut Paulus inquit: Et Christus neminem adligat ad coelibatum, dicit enim Matth. 19. Non omnes capiunt hoc verbum, qui potest capere, capiat. Ex his eausis docemus, sacerdotibus licere uxores dueere. Constat enim, etiam in ecclesia veteri, sacerdotes fuisse maritos, et sacerdotum liberos. Et Paulus jubet episcopum et ministros eligi maritos. 4 ) XIX. De resurrectione mortuorum. Resurrectionem morturoum, justorum et injustorum, in diem judicii certissimam futuram esse, credimus certissime, in qua pii aeterna praemia consequentur; impii vero aeternas poenas luent. *) Burius és Ribini (144. 1.) szövege ezzel a toldalékkal bővül: ut sint bono exemplo gregi suo et aliis hominibus. iuxta illud: Est forma fideHum at. Item: Luceat lux vestra cet. Matrimonda prohibita sunt in gradu prohibito, hoc est, usque ad tertium inclusive. Sunt et matrimonia elandestina apud eos prohibita.