A Tiszai Ág. Hitv. Ev. Egyházkerület Miskolci Jogakadémiájának tanárai: Emlékkönyv az ágostai hitvallás négyszázados évfordulója ünnepére. Miskolc 1930.
Dr. Bruckner Győző: Az 1530. évi augsburgi birodalmi gyűlés - Függelék:
Confessio Fidei Civitatum Montanarum Hungáriáé. I. De Deo et tribus personis divinitatis. Doeemus et credimus decretum Nicaenae Synodi de unitate essentiae divinae, et tribus personis, verum, et sine ulla dubitatione credendum esse, videlicet, quod Dens sit una individua, aeterna, bona, justa, sapiens, immensa essentia, juxta illud. Deut. 6. Dominus Deus noster, unus Deus est, et tarnen tres sunt distinctae personae ejusdem essentiae, potentiae, gloriae et aeternitatis, Pater, Filius et Spiritus Sanetus, juxta distinctionem Domini Matth. 28. Baptizantes eos in nomine Patris, Filii et Spiritus Sancti. II. De creatione. Docemus et credimus, eundem Deum, qui in essentia unus, et in personis trinus est, omnia creasse et ad nunc creare et conservare, fuisseque originaliter in ipsa creatione omnia valde bona, sicut Gen. I. scriptum est; sed Lucifer cum suis sociis hominem quoque in eandem obedieintiam traxit, hinc omnia, quae mala sunt, habent originem suam. Deus enim propter peccatum maledixit terrae, et sicut mors propter peccatum intravit in mundum, invidia Diaboli, Rom. V. ita et omnes plagae sunt poena peccatorum. III. De peccato originis. Docemus et credimus, primos parentes origine justos fuisse, iapsu autem justitiam amisisse, omnesque homines cum originali justitia et peccato, quod aeterna morte dignum est, nasei, neque ab hoc ullis suis viribus liberari, juxta illud: Psalm. 51. Ecce in iniquitatibus factus sum etc. Gen. 8. Omnis cogitatio cordis humani cet. Et Augustinus Tom. 9 in Joh. Tract. 49. Nemo se palpet, de suo Satanas est, de Deo beatus est: quid enim est de suo, nisi de peccato suo? Tolle peccatum, quod est tuum, institia, inquit, de Deo est; quid enim habes, quod non accepisti? Ambro-