A Tiszai Ág. Hitv. Ev. Egyházkerület Miskolci Jogakadémiájának tanárai: Emlékkönyv az ágostai hitvallás négyszázados évfordulója ünnepére. Miskolc 1930.
Dr. Bruckner Győző: Az 1530. évi augsburgi birodalmi gyűlés - Függelék:
sius de vocatiome gentium Lib. I. cap. 9. Licet insit homini malum velle r tarnen, nisi donatum, non habet bonum velle, illud contraxit natura per culpam; hoc recipit natura per gratiam. Bernhardus de annuntiatione B.. Mariae in Homil. I. Si stare non potuit humana matúra adhuc integra,, quanto minus potuit per se ipsam resurgere jam corrupta. IV. De incarnatione J. Chr. filii Dei. Docemus et credimus mediam personam in divinitate, quae nunc verbum, nunc Filius vocatur in scriptura, veram carnem humanam, ex utero intactae virginis, sine peccato adsumsisse, vereque Deum et hominem in una persona de Virgine natum esse juxta vaticinium Esa 7. Ecce virgo. concipiet cet. eandemque personam esse hostiam, quae pro peccatis totius; mundi satisfeeit. Esai. 35. Posuit Deus iniquitates omnium nostrum super eum cet. Joh. I. Ecce a'gnus Dei. cet. 2. Cor. 5. Pro omnibus mortuus estItem quod tertia die resurgens a morte, justitiam, quae nobis coram Deo imputatur, attulit. Rom. 4. Traditus est propter delicta nostra est. Item quod ascendit ad coelos, et venturus est judicare vivos et mortuos: juxta Symbolum Apostolorum, et testimonium angelorum Act. I. Sic veniet,, sicut eum vidistis euntem in coelum. V. De justificatione. Et quoniam oportuit filium Dei pro peccatis totius mundi tradi et. conteri, docemus et credimus, homiines nullis suis viribus, nec operibus, posse placare Deum, nec assequi justitiam, quae in judicio Dei consistat; Justificari autem gratis absque merito, si detestando peccata, credunt in Christum, mediatorem, quod unica oblatione facta in cruce, Pater sit placatus omnibus, qui hujus mediatoris fiducia, ad misericordiam ejus confugiunt. Qui igitur habent fidem, iidem habent remissionem peccatorum, et pro istis reputantur. Rom. 3. Ut omne os obturetur, et reus fiat totus. mundus Deo, quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro in conspectu ejus; justificantur autem gratis, per illius gratiam, per redemtionem I. C. Irenaeus Lib. 4. Cap. 13. Fides, quae est ad Deum, justificat hominem. Hilarius in Matthaeum Canone 8. Movet scribas, remissum ab homine pecactum. Hominem enim tantum in Jesu Christo contuebantur, et remissum ab eo, quod lex laxare non poterat : Fides enim sola justificat. Ambrosius I. Cor. I. Hoc constitutum est a Deo, ut qui credit, in Christum salvus sit sine opere, sola fide, gratis accipiens remissionem peccatorum. Idem Ambrosius ad Rom. 3. Justificati sunt gratis, quia nihil operantes, neque vicem reddentes sola fide justificati sunt dono Dei. Et Hieronymus^ ad Rom. Cap. 4. Convertentem impium, per solam fidem Deus justificat, non opera bona, quae non habuit. "VT. De fide. Fides autem, qua tanta beneficia apprehendimus, non est humánum aliquod opus, aut tantum notitia de christo, quae etiam in impiis et dia-