Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.
XI. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1601
257 propter molestias corpori inflictas et febres quotidianas et sic diverti apud quendam Reverendum virum Simonem Strumensem pastorem Bojanovicensem in Moravia atque hic nihil tali quid sperans et ex- pectans vocor a Reverendo viro D. Thobia Zavorcaeo Decano Dau- bravnicensi ad diaconatum. — O. 24. Juni. Hunnius. 661. Ego Nicolaus Barrossius Belluschenus Pannonius patre natus Michaele Barrossio, matre uero Catharina Lenochiana in patria pie educatus ibidem literis honestis traditus usus praeceptoribus patriis Ladislao Polakio et Nicolao Czernelio Illawiensi. Ex patria pro uberiori ingenii cultura Trinchinium suasu parentum me contuli usus ibidem praeceptoribus Johanne Prunone et Hieremia Sartorio Aruita, continue novem annos ibidem exegi. Hinc contuli me in Hungáriám, Szempczinum, istic etiam usus praeceptore Daniele Koui. Extunc partes inferioris Hungáriáé petii, Gonczini biennium sub ferula Johannis Thurocz Thaliensis exegi. Hinc vocatus ad regimen scholae et simul paedagogiae Noszwainum, hinc tandem Thalam Agriensem. Tandem vocatus Illawiam ad regimen scholae, ubi quadriennium in schola docui sustinendo etiam Notariatum ibidem. Hinc Mschennam in comitatu Trinchiniensi ad ministerium docendi euocatus. — O. 24. Juni. Hunnius. 662. Ego Jacobus Sartoris Kostwilirianus Pannonius patre Johanne Sartorio, matre Vrsula honesto thoro natus: ab parentibus iisdem scholae Neosoliensi sub disciplinam Laurentii Sixti datus hic initia literarum accepi. Post obitum parentum me in Scepusium contuli, ibi Nouocomii sub ferula Jacobi Moleri annum cum dimidio vixi, hinc Teuto Lypczam me contuli, ubi annos quinque continuavi. Praeceptores ibidem habui hos Johannem Mathei, Martinum Mokossinum. Inde Epperessinum concessi, ubi per biennium sub disciplina clarissimi viri Johannis Bocatii diligentem operam nauaui. Hinc in patriam commigrans regimen scholae Badinensis per spácium anni sustinui, vnde post Thuroczium ad aedem D. Michaelis vocatus veni, in eodem loco biennium scholae praefui, hinc voluntate dei per patronos parochiae et Reverendo viro Georgio Fabricio in Diaconum electus. — O. 24. Juni. Hunnius. 663. Ego Michael Guttowianus Liptowiensis Pannonius naius ex honestis parentibus in villa Guttowian Basilio et Martha, statim ab ineunte aetate humanioribus literis traditus in scholam primum B. Mariae virginis, postea in Selnicz, tandem Teutolypscham,