Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.
IV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1593
123 sacrosanctae et purioris Theologiae fundamentis. Nec exiguos sensi; eo tempore Deo benedicente profectus. Ita ut hoc unico proposito scopo meorum studiorum deinceps quod uitae superesset totum illi animo prompto destinarem. Quia autem propter penuriam sumptuum diutius mihi in hac Academia commorari non licuit, tandem apud me coepi cogitare et consilia mecum disquirere, quod meis studiis, quibus hactenus deditus fui, aliis salutariter prodesse possem. Petiui itaque publicum meorum studiorum et conatuum ab Antistitibus Academiae istius testimonium. Quod et facile obtinui, dum clarissimi et excellentissimi viri pensitarent iustas easque grauissimas huius meae petitionis causas. Praeter enim pauperiem, quae me hinc migrare coegit, accedebant plurima pericula ab incursibus hostium Turearum circa patriam nostram Hungáriám, qui difficiles eosque periculosos praebent peregrinantibus transitus, ita ut aegre hoc iter a me secundo suscipi potuisset. Accessit huc longinquitas itineris satis per se molesta et taediosa. Quin etiam hac ipso meo facto sancte testari volui me velle esse, quoad Deus mihi uires suggesserit, membrum huius Academiae et in eadem sana et incorrupta Euangelii doctrina, quae iam Deo fortunante in hac Ecclesia publice sonat, et olim per fideles Dei ministros Lutherum et fideles illius Assectas plantata et huc usque propagata est, constanter perseverare. — O. Hunnius. [22. April ] 415. Ego Jacobus Christophori Falckenbergensis natus ex parentibus honestis, Christophoro cognominato Christophori Falclcenbergae sub ditione Caspari Pyklaro Magnifico Domino [sic] primo in patria praeceptore D. Cypriano Caput fundamenta pietatis ieci, deinde Nissam missus causa discendarum bonarum artium ibique per biennium uersatus praeceptorem habui D. Johannem Paclauium, hinc me contuli Olomucium, ibi sub disciplina D. Magistri Nicolai Chrenovii per 4 annos literis incubui, inde migraui Brunam, ubi per annum in choralia uixi. Cum vero sumptus mihi ad continuanda studia deficerent, Morauiam reuersus sum ac ueni in Sstitar ibique uocatus sum ad ministerium uerbi diuini a Reuerendo Domino Laurentio de Przichod pastore Ecclesiae Sstitariensis Silesio. — O. Leyser. [13. Juni.] 416. Ego Johannes Hortulus Wodnianus Boemus honestis parentibus natus prima artium fundamenta ieci in patria schola, ubi pluribus annis commoratus sub diversis praeceptoribus, adultior factus perveni in celeberrimae urbis Pragensis Lycaeum, Inde Chrudimam