Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbuch 2. 1537-1572. Leipzig 1895.
Incipit Annus a nato Jesu Christo
184 21. September. 1572. 21. September. 1229. Ego Gallus Klaczko Pannonius Hermanensis educatus in patria pia disciplina domestica ueni sub Magistro Francisco Walthero Wratislauiense praeceptore Eperies quod oppidum abest duobus miliaribus a mea patria, discendi gratia, ubi primis literarum elementis instructus annos aliquot contulj me Bartpliam, oppidum dissitum tribus miliaribus Eperies, ad praeceptorem Tbomam Fabrum Nouisoliensem, cuius opera sum usus annis duobus cum dimidio. Hinc uocatus sum ad functionem scholasticam in Saaros administrandam, cui etiam praefui biennium. Inde rursus instinctu spiritus sancti et suasu bonorum uirorum profectus sum in hanc celebrem Academiam adipiscendae uberioris eruditionis causa, in qua sum inculpate uersatus annum sesquialterum praeter dimidium quo morbo laboraui periculoso studijs ordinarijs intermissis. Ex hac Academia euocor citra omnem meam expectionem et expectationem ad munus Ecclesiasticum Marci- uillam a Generoso domino Paulo Mariaschio in collegam domini Brictij Cok- kauianj pastoris eius locj. Subieci me autem ritui publicae ordinationis praemisso examine publico de doctrina sub pastore Ecclesiae Witebergensis uigilan- tissimo Domino Doctore Friderico Widebramo Dominica XV post Trinitatis Anno a nato saluatore 1572. J 230. Domine Jesu Christe In nomine tuo inijciam meum rete. Ego DA VID RHE- NISCH Vratislauiensis postquam in schola patriae meae ad Diuam Elisabetham sub disciplina clarissimorum et doctissimorum uirorum Dn. M. Andreae Vuinck- lerj Ludimoderatoris et Dn. M. Balthazaris Neandrj praeceptoris mei priuati nec non aliarum collegarum initia uerae pietatis et prima artium dicendj fundamenta mediocri studio et tide percepi, de consilio et uoluntate parentum atque praeceptorum me contuli Vitebergam sumptibus inclyti Senatus Vratislauiensis capiendi cultus ingenij causa et tanquam ad mercatum bonarum artium et doctrinae Ca- techeticae hauriendae ex fontibus Israel i. e. ex scriptis Prophetarum et Apostolorum et ex enarrationibus congruentibus cum illis imprimis autem Dn. PHILIPPI MELANCHTHONIS (piae memoriae) quem ab Anno Christi 1556, quo Vitebergam uenj, praelegentem publice audiuj usque ad annum 1560, quo ipse diem suum obijt. Deinde reuocatus sum in patriam ad docendam iuuentutem rudimenta Grammatices et Catecheseos. Functus autem fui conditione scholastica quadriennium. Nam anno 1564 denuo missus fui Vitebergam nonis sumptibus inclyti senatus mortuo patre et matre mea. Vbi uicissim quadriennium uixi, donec anno 1568 redirem in patriam ad scholasticum munus docendj, quo annos quatuor cum dimidio functus, annum praeterea et dimidium exercitium concionum liabuj in templo ad Diuam Barbaram in vrbe Vratislauia, ubi in aede sacra ad Diuam Mariam Magdalenam et docendi auditores ex uerbo Dei et administrandi sacramenta munus Diaconj mihi commendatum est uocante me inclyto Senatu et commendantibus me Domino Pastori Ecclesiae Vitebergensis Doctori sacrae Theologiae Friderico Videbramo duobus Reuerendissimis et clariss. viris Dn. Esaia Heidenreich Doctore sacrae Theologiae et Pastore Ecclesiae Vratislauiensis et Dn. Luca Pollione concionatore supremo in templo Magdaleuensi. Confirmatus autem sum p. o. r. a Dn. Friderico Videbramo, Doctore sacrae Theologiae et Pastore Ecclesiae Vitebergensis Anno Christi M.D.LXXII die XXI. Septembris pridie publice cum alijs duobus adolescentibus examinatus. 1231. Ego Paulus Meningitis Cotbusianus notum facio hoc meo Chirographo me primum in puerilibus meis Annis frequentasse Cotbusij in patria mea sub praeceptoribus M. Joanne Maiore & Daniele Schutz. Postea adultiori aetate contuli me Bu- dissinam, ubi 4 Annis sub disciplina M. Balthasaris Cademanni Ludimoderatoris & aliorum Collegarum versatus sum. Abhinc contuli me Vratislauiam, ibi operam