Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

I. Comitatus gömöriensis - Pars generalis

Anno 1635. Jacobum Holius, pastorem betlérensem. „ 1640. Christ. Lovcsányi, pastorem Jolsvae. 1645. Joachimum Golcz, pastorem rosnaviensem. „ 1646. Michaelem Fabricium, pastorem köviensem. n 1648. Andreám Mayer, pastorem Jolsvae. „ 1654. Joannem Stephanides, pastorem betlérensem. „ 1655. Iterum Mayer, pastorem Jolsvae. „ 1669. Jacobum Regius, pastorem Rosnaviae gömöri­ensem. „ 1691. Andreám Bodovinus, pastorem csetnekiensem. Bodovino administrante senioratum, anno 1704. placuit no­stris inducere ordinem alium, cujus fata paucis etiam prosequemur. §. 5. Initio praesentis seculi, per totum regnum unus eccle­siarum nostrarum superintendens in comitatu sárosiensi residuus fuit, Jacobus Zabeler; svadebant igitur gömöriensibus, hic eligatur, qui praesset etiam vicinis comitatibus. In consultationes has, qua­rum praesertim promotores fuerant domini Paulus Kajali et Israel Mártonfy, consensu assumpto praefati superintendentis anno 1704. die 22. maji in conventu Csetnekinum indicto , procedebant nostri in electione novi superintendentis, atque ex duobus candidatis, qui fuerant Andreas Bodovini et Georgius Petrovics, priorem deligunt, inaugurant et jurisdictionem ejus in comitatus Gömör, Torna, Kis- Honth et Szolnok ecclesias definiunt, ad normam quidem actorum synodi solnensis et fraternitatum legum administrandam. Hic su­perintendens gömöriensis : I. Andreas Bodovini Inter continuos belli Rákóczyani tumultus magna cum utili­tate ecclesiarum procurabat officium, in visitatione anno 1706. et sequenti defectus plerosque emendabat, synodo rosenber- gensi interfuit, tandem duos et septvaginta annos natus die 10. martii anno 1708. Csetnekini diem obiit. *) Post hujus fatum candidati sunt in superintendentem M. Joannes Saárossy a cassovi- ensibus Rosnaviam evocandus pastor, Andreas Sexti pastor Alno­*) Bővebb életrajzát lásd: Monumenta evan g. aug. conf n Hungária historica. I. köt. Pest, 1861. 103—109. 11..

Next

/
Oldalképek
Tartalom