Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

I. Comitatus gömöriensis - Pars generalis

12 viae, Greorgius Pauliny taxoviensis et Joannes Makoviny rostarien- sis. Pluribus votis anno 1708. Leutshoviae delectus fuit II. M. Joannes Saárossy. Mense septembri Rosnaviam transvectus vix coepit admini- strationem muneris, mox die 10. febr. anno 1709. mortuus.*). Huic comitatuum Görnör, Kis-Honth, Torna, Borsod, Heves et Szolnok superintendenti surrogatur, collectis suffragiis, Cibinii numeratis : III. Samuel Antoni Pastor csetnekiensis. Triginta ferme annis summa cum mo­deratione sacro praefuit ordini, neque sponte intermisit, quod leges superintendenti scriptae exequendum demandant. Anno 1738. die 18. mensis aug. demortuo**) illico substitutus fuisset alter, nisi re­solutione caesareo-regia anno 1734. publicata, Hungária ad quatuor restricta fuisset superintendentes. Nostra fraternitas praescindere volens controversias cum V. liberis regiis civitatibus, quae actu ha­bebant superintendentem, Pfanschmidium, elaborabat , hic dum vixerit, toti districtui praeficiatur. Inclyta nobilitas, dirigente nego­tium spectabili domino Thoma Szirmay, inspectore districtus primo, praetensione praerogativarum adurgebat effecitque, deligatur per comitatus IV. Greorgius Ambrosius Pastor csetnekiensis, qui anno 1741. die 21. mart, in eccle­sia dopschensi inauguratus fuit in districtus cis-tibiscani superinten­dentem. Mortuo liberarum regiarum civitatum superintendente, dili­gentissime cum inclyta nobilitate elaborabat, ut civitates uniantur subordinenturque superintendentiae ; multis difficultatibus supera tis, tandem communibus suffragiis terminatum negotium instrumento coalitionis, ut vocamus, quod scriptum ex originali desumtum ita sonat : „Conditiones et puncta, in quibus augustanae confessioni addi­ctae, in districtu partium Hungáriáé regni superiorum cis-tibiscano ab *) Láss többet róla ugyanott 109.—118. 11.. ** Re’szletesebben láss többet róla ugyanott 129. — 130. 11..

Next

/
Oldalképek
Tartalom