Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

I. Comitatus gömöriensis - Pars specialis - Sectio I. De ecclesiis in oppidis

19 parochiam, scholas magna libcralitate aedificarunt, res illorum mo­derante ven. Paulo Vallaszky, antea Czinkotae in pestiensi comi­tatu sacrorum ministro. Feliciter! 2) Csetnek (Stitnik.) Ecclesia amplissimo templo, quod olim circa annum 1486. per ruthenos aedificatum, anno 1636. a cathedra versi altera sumpti bus domini Gabrielis Bakos auctum, beatae virgini Mariae dicatum fuit, et filiabus, quae modo matres sunt, Ochtina, Nagy Szlabos, Rostár, Taplocza, Rozlozsna, cum adjacentibus pagis, celebris. Ma­gnifici domini Csetneky, patroni hic tempore reformationis, luben- tes immiserant templo repurgatum evangélium. Annum definire ne­quaquam licet ob defectum documentorum. Hoc certissimum est, jam 1556. evangelicam ecclesiam et scholam fuisse, ut patet ex carmine nuptiali Thomae Fábri, rectori bartphensi, per rectorem scholae csetnekiensis, Martin um Möller neosoliensem, anno 1562. in 4. typis descripto. Incolae csetnekienses eo tempore potissimum germani fuere, quod facilitavit multum progressum reformationis, apud vicinos rosnavienses jam circa annum 1530. observatae; bel­lis, peste, aliisque patriae vicissitudinibus illis attritis, hungari, tan­dem initio prioris seculi slavi immigrabant. Circa annum 1590. hun­gari doctrinam Calvini adamare coepissent, nisi venerabilis frater­nitas et magnificus dominus Stephanus Csetneky subscribendo con­fessionem V. liberarum regiarum civitatum, idem impedivissent, quod dum pastori loci, Danieli Vaindling, displicuisset, in majo mense ad Berzéte transibat, remanente in loco Elia Danielis, mox anno 1596. venerabilis fraternitatis csetnekiensis seniore, sub quo et magnificus dominus Joannes Bakos de Osgyán, jam haeres do­minii Csetnek, confessionem, leges venerabilis fraternitatis subscri­ptione roborabat. Sub tutela tantorum magnatum, successorum gentis Csetneky, praesertim illustrissimi domini Gabrielis Bakos, qui anno 1668. tumulo illatus est, perpetua fruebatur ecclesia haec pace, quoad religionis exercitium, et anno 1610. adhuc rozlozsnensem, kún-taploczensem ecclesias, cum pagis adjacentibus, filias numera­bat, quare pastorem, diaconum capellanumque alere habuit neces- sum, quod facile licuit ex decimis tantarum possessionum parochiae in usu existentibus. Rekenye anno 1648. deserendo ecclesiam Ber­2*

Next

/
Oldalképek
Tartalom