Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

I. Comitatus gömöriensis - Pars specialis - Sectio I. De ecclesiis in oppidis

18 fata ecclesiae hujus clare exhibuit, his in compendium missis, qui­busdam adjectis, perfungar officio praesenti. Depopulatio turcica, quae anno 1555. et huic oppido perniciosa fuit, sustulit documenta initiorum reformationis. Ab anno solum 1578. superest epistola al- noviensium ad academiam vittebergensem missa, qua praesentabant patriae filium Georgium Fabricium, ad munus sacrum impositione manuum confirmandum. In eadem, quo sincerior, inquiunt, doctrina evangelii, hactenus in ecclesiis nostris recepta, propagari et conser­vari ad posteros possit, vocavimus itaque reipublicae nostrae alu­mnum. .. Sub eodem ministro 1596. die 6. febr. visitata fuit eccle­sia per seniorem Joannem Rimanoviani, qui scriptum reliquit, templum esse vile, filialem autem Chizsno , ad quam conveniunt Koprás, Mnisán, Lehotka et Lubenik ; Teplicza etiam ad alnoviense templum spectat. Ven. seniore Fabricio funere elato, anno 1633. in utroque officio successor constitutus Christophorus Lovcsányi, post hunc anno 1645. Andreas Mayerus, sub quibus summa fuit pax ec­clesiae, dominis oppidi existentibus Maria Horaonnay vidua domini S. C. Georgii Széchy, tandem hujus filia Maria. Hac recedente a nostris sacris atque in captivitatem Viennam abducta, jussu regio 1673. in valle murányensi singula templa adempta; pastor ecclesiae hujus, Georgius Lovcsányi, in exilium missus in ejusque locum plebanus, Joannes Lingvay, tandem Georgius Horvátovics, illoca- tus. Sub motibus Tökölianis anno 1682. die 2. nov. Joannes Szent- kereszty pastor accersitus, initio in aede sacra lignea, mox illocatus parochiae, in superiori templo sacra peragebat ad annum 1689. Hoc anno die 8. april, quae fuit dies parasceves, vi mandati commissi­onis camerae regiae per dominum Georgium Varnay, provisorem dominii, ejecti sunt omnes iterum ministri in valle hac parochiis in­structi. Tristes incolae, fato hoc pressi, ejulabant ad annum 1703.» quo privatum religionis exercitium eis admissum, eui Eliam Sarto­rium praefecerunt, annp 1705. in templum inductura, sed brevis fuit et hic usus; initio namque anni 1711. jussu regio templo pri­vati, privato in loco sacra agebant cum pastore Andrea Sexti, quem dum comes Stephanus Koháry ejiciendum oppido demandasset, anno 1712. omni libertate sacra peragendi spoliati sunt. In his afflictioni­bus gemendo persistebant firmi in religione ad tempora tolerantiae augusti Josephi II., cujus gratia anno 1783. die 3. jun. privati reli­gionis exercitii faeultate donati, subsequent! anno aedem sacram,

Next

/
Oldalképek
Tartalom