Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO IV. - CAPUT I.

329 1619. cura 18. millibus Hungáriára invasit et tantum non omnem occu­pavit atque demum an. 1620., non sine utilitate evangelicorum, cum imperatore Ferdinando 11. inducias pactus est, si spem, quam de sedan­dis motibus fecerat, explevisset. Ferdinandus enim imperator, dato 16. Jan. an. 1620. Viennae diplomate, ita constituit : „Betlilenius sacri roraani imperii et Hungáriáé princeps nuncupa­tor, Oppoliae et Ratiboriae ducatus titulosque perpetuo jure accipito, comitatus Szabolcs, Szathmár, Bercgh et Ugocsa Transylvaniae adji— ciuntor, novem comitatibus aliis, scepusiensi, abaujvariensi, de Ungh, borsodiensi, tornensi, hevesiensi, gömöriensi et arvensi, superstes dum fuerit, perfruitor.“ Sed vix annus post inducias abierat, a bohemis, qui adfligeban- tur, in societatem belli vocatus, ad arma provolavit et fatigato non pa­rum imperatore, ab auxiliariis copiis desertus an. 1624. pacem iniit, inter reliqua ea cum conditione, ut liberum religionis exercitium in uni­versa Hungária relinquatur, quod anno sequente 1625. in publicis regni comitiis art. 22. confirmatum fuit in hunc modum: „In negotio religio­nis ut articulus I. anni 1608. ante coronationem editus et conditio sexta in suo vigore maneat, statutum est.“ Tandem Bcthlenius, varia fortuna exagitatus Ferdinandoque imperatori semper molestus, an. 1629. d. 5. Nov. non malo articulari, quod podagricum adpellant, cui accesserit ignis sacer, ut vult Parschitius in Tab e 11. pag. 165., sed aqua inter- cute exstinctus est, annos natus quinquaginta et quinque. §• 5. Cum Ferdinandus III. imperator et ven. clerus confessionem evangelicam et omnes protestantes eradicare articulosque super libero religionis exercitio editos, nec non XVII. conditiones abro­gare intendisset: destinationes eorum bellum Rákóczyanum im­pedivit. Haec, quae adjiciuntur, ipse princeps Transylvaniae, Georgius Rákóczyus, in epistola ad Ferdinandum III. imperatorem data, confi­tetur. Legi potest perelegans et ab animo profecta epistola in Re­sponsione ad manifestum Ferdinand! imperatoris contra Georgium Rákóczyura Viennae promulga­tum, quae impressa fuit Cassoviae 29. mensis Martii an. 1644.. Cum enim mille modis fatigati evangelici frustra apud Ferdinandum III. que­rerentur et tot tantisque molestiis tolerandis pares non essent: hungari

Next

/
Oldalképek
Tartalom