Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO IV. - CAPUT I.

330 Cassoviae *) congregati principem Transylvaniae, Georgium Rákó- czyum, evocant omnesque ei adflictiones exponunt. Hic missis ad Fer- dinandum III. internuntiis nihil obtinet, adeoque rem bello experiri de­cernit, postquam justas belli causas an. 1644. exposuisset. Hinc eodem anno inito cum regibus svecorum et gallorum foedere, cum 70. armato­rum millibus in Hungáriám penetrat et eam ex majori parte occupat re­busque ex animi sententia gestis an. 1645. pacem religioni evangelicae procurat. Nam praeterquam quod 90 templa evangelicis restitui jube­bantur, etiam puncta pacis illius in publicis regni comitiis an. 1647. fuerunt confirmata. Vid. Christ. Parschitius in Tab. II u n g. pag. 173- et Nadányi in Floro hungarico pag. 379.. §■ 6. Divexationes protestantium, quae ante et post comitia sopro- niensia, anno 1681. celebrata, exarserant, bellum Tökölyanum interstinxit. Annus erat 1677. inter hungaros et exercitum Leopoldi multis cladibus insignis. Nam hungari gallico et polonico milite aucti germanis et pares erant, et eos non parum adfligebant. Hoc ita torsit duceni mi­litiae Leopoldi M. imperatoris, Koppium, ut hungaris, data ad eos epi­stola, extrema quaeque minaretur, ad quam ejus epistolam feroces eo tempore hungari, quae sequuntur, responderunt: „Si tibi, Koppe aliis- que cruce in fures, palo in latrones animadvertendum ducis, fac, ut ex infami trabe quam prius pendeas, aut e palo praetereuntibus spectrum sis.“ Vid. autor Fragmentorum cassoviensium ad an. 1677. pag. 601.. De bello Tökölyano, si placet, consuli possunt complures Scriptores historiarum hungarici. Mihi ad scopum satis est, si commo­nuero, victricibus ejus armis non pauca templa protestantibus fuisse re­stituta. Vid. Parschitius in Tab. regni Hungáriáé pag. 199.. Bello Tökölyano templum majus cassoviense evangelicis redditum est et ministerio ven. senis, Nicolai Lipóczy, peculiari sermone sacro, qui prostat, praesente ipso Tökölyo, inauguratum fuit. Hinc non sine rati­one Elias Ladiver in Natali victoriarum praesagio, Leut- schoviae an. 1683. edito, confitetur: „Emericum Tökölyum exuli re­ligioni templa, patriae servienti libertatem et abditis litteris lucem red­didisse et in ipsis castris collegium eperjense e ruderibus prodire jussisse et imperasse.“ Fuit enim religionis evangelicae non minus, ac pater *)Dol8schal- és Daxnernél: Cassoviam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom