Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT IX.

311 tenentialis ad zemplinienses et abaujvarienses eo nomine missum fuit, quod ministri quidam evangelici etiam ad filiales, jurisdictioni plebano- rum subjectas, cum administratione ven. sacramenti altaris, ubi evan­gelici complures reperiebantur, excurrere consveverint. Quod etsi apud nos gömörienses nunquam factum fuerit, neque adhuc est, cum nostris filialibus contenti, in aliorum jurisdictionem involare nolumus: tamen erecta fiscali, ut loquuntur, actione, omnes, quotquot sumus, Rosnaviam ad diem 10. Jan. anni 1757. citabamur, ibidem coram exc. supremo comite, Paulo Balassa de Gyarmath, examen subituri. Formula citatio­nis haec erat: Clarissime domine! Expositum mihi est nomine et in persona egregii Antonii Steini- cher de Sankfalva, qua inc. comitatus hujus gömöriensis ordinarii fi­scalis et A., qualiter suprafata dominatio vestra spretis cunctis clemen- tissimis ordinationibus regiis, medio exc. consilii regii locumtenentialis in anno 1749. et 1755. intimatis, post reiteratas ternarias etiam ju­diciarias inhibitiones, praesumptuose e loco mansionis suae ad filiales excurrere ibidemque ministerium suum, in manifestum dispositionum regiarum vilipendium, exercere minime verita fuerit. Cum autem teme­rarii hi ausus tam legibus patriis, ubi e re fuerit, in medium inducendis quam et clementissimis ordinationibus regiis, sub gravissima animadver­sione, interdicti habeantur delinquentesque debitae poenae subjiciendos ordinarent: proinde pro recipiendo condigno judicio, ad instantiam fati fiscalis, dominationem vestram pro sede judiciaria inc. comitatus hujus gömöriensis die 10. et subsequentibus mensis Januarii an. 1757. in oppido Rosnyó-Bánya, fato comitatui adjacente, celebranda, ad perso­naliter comparendum seseque defendendum, medio praesentium cito et certifico, persistendo claritatis vestrae ad officia paratissimus Ladislaus Szabó m. p. inc. comitatus gömöriensis substitutus vicecomes. Datum Ilarkács 19. Dec. an. 1756.. Singularis illa fuit divina providentia, quod his nihil territi ad abeundum Rosnaviam et reddendam rationem parati fuerimus omnes: sed praeter omnem exspectationem nostram publicis inc. comitatus lit­teris domi manere jubebamur in hunc modum: Salutem quam plurimam! Quamvis ad instantiam fisci magistratualis dominatio vestra pro die 10. mensis Januarii anni currentis 1757. ad oppidum hocce Ros­nyó-Bánya, inc. comitatui ingremiatum, intuitu praevaricationis regia-

Next

/
Oldalképek
Tartalom