Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT IX.

312 rum dispositionum evocata fuerit: ardua nihilominus et publica, inc. comitatus hujus negotia dilationem termini ejusdem necessario expo­scant ; ideo eandem dum tempestive notam redderem, maneo Rosnyó- Bányáé 3. Jan. an. 1757. Ladislaus Szabó m. p. vicecomes. Ne tarnen nihil fecisse videantur, praeposteri terroris causa ex nostris duos, rév. Andreám Sztehlo, dereuesiensem, et Michaelem Ur- sinyi, kobellarensem *), et duos calvinianos ministros venire jubent, qui dum praesto essent, tantum abest, ut fuerint in publicum admissi, ut ne supremum quidem comitem viderint, aut vel unico verbo in hoc negotio fuerint compellati; nihil ergo praeter fatigia fuit amplius. Opi­nabamur omnes, negotium hoc filialium nunquam resuscitatum iri in posterum, sed nihil mali metuentibus evenit, ut rev. Johannes Simoni­des, ecclesiae padariensis minister et ven. contubernii consenior, pro­pter frequentationem filialinm ad inc. comitatum citatus, in 100. fl. rh. mulctaretur. Quod cum excelsum consilium regium locumtenentiale sua sententia adprobasset, ut loquuntur, mediante exeeutione, per judicem nobilium facta, ad deponendam mulctam coactus est. Existimabat ille, post depositionem mulctae liberum sibi fore in posterum, exigente ita necessitate, ut vocationi et conscientiae satis sit, adire filiales : sed cum id facere adtentasset, ab ino. comitatu 20. Jun. an. 1763. in 200. rh. fl. convictus est, quos ex arbitrio excelsi consilii regii locumtenentialis et mandato inc. comitatus Antonius Steinicher, judex nobilium, mense Junio an. 1764. ab eodem extorsit. Post hunc talibus difficultatibus involvebatur ven. Michael Schramko, ecclesiae köviuiensis pastor et ven, contubernii nostri gömöriensis notarius, et rector ejus, jam minister bisztrensis, Michael Hegedűs, quorum prior, quod adulto more ad filia­lem Nandrás excurrerit, in 100. rh. fl., alter in 50. ab inc. comitatu convictus fuit. Hoc singulare est dei beneficium, quod uterque ad hoc usque tempus liber sit et quietus, neque ad depositionem mulctae ad- stringatur **). Erit forte, ut speramus, in posterum melius. Quorsum enim destinationes nos a filialibus arcendi pertineant, nemo prudens non intelligit, ut ea ratione ad paucitatem redacti facilius opprimamur. — Superintendentibus protestantium ministrorum sibi subjectorum moribus invigilari ipsa benigna resolutio Carolina iudulsit; sed quia praevide­bat, sine inspectione et visitatione ecclesiarum id commode fieri non *) Dolesehal-e’sDaxnernél: feketepatakiensem. **) Ribaynál ellenkezően: quos (t. i. flnos) deponere jam co­acti sunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom