Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO I. - CAPUT II.

61 tuissse certum est et exploratum. Est enim vero simile eam Lincii et in Austria, dum apud avum Maximilianum esset, ex scriptis Lutheri de evangelica veritate convictam fuisse; nam in Hungáriám delata, non tam facile Johannem Henckelium, concionatorem evangelicum, lateri suo admovisset. Post tristem cladem mohácsiensem scholae evangelicae dissipatae magnam ei suspicionem lutheranae religionis conciliarunt; eam tamen in ea perseveravisse ad finem vitae certus scio. Si enim eam mutavisset, Paulus III. pontifex eam apud Carolum Y. imperatorem haereseos non accusasset, quod tamen eum per Joh. Iticcium, suum apostolicum nuncium, missum in Hispaniam, fecisse, cum omnibus cir­cumstantiis narrat Pallavicinus Sfortia in Historia concilii t r i- dentini lib. IY. cap. 8. §. XIL. Valete igitur cum nugis vestris, qui iis delectamini, et pientissimae reginae, post piuin ejus obitum in tumulo pacate quiescenti, injuriam facere desinatis. Eam in veritate evangelica a Georgio, marchione brandenburgico, qui eo tempore in aula Ludovici primum fere locum tenuit, confirmatam fuisse non obscure tradit Se­ckendorf in Historia lutheranismi lib. 1. sect. 55., §. CXXXIX. num. 6.. Alexius Thurzo, a Ludovico et Ferdinando regibus non mi­nus opibus, quam dignitatibus auctus, Mariae reginae constanter adhae­sit et uti Podlusányi de Rebus gestis regum Hungáriáé p. 496. non sine tacita criminatione scribit, cum regina aras focosque Budae haerens tuebatur, et adjicit insimul, eum Lutherum in posteris eructasse, sed vivum adhuc id aperte facere puduisse. Excitabatur ad amandam Lutheri doctrinam non minus reginae, quam consangvinei sui, Joh. Thurzo, episcopi wratislaviensis, exemplo, qui renascenti doctrinae evangelicae admodum favebat. Hinc Melanchthon an, 1520. ad eum ita scribebat: „Quod si haberet Christiana respublica, uti ille rex homeri- cus ait, decem tui similes ffviicpnadnovsa, non dubitarem renasci aliquan­do Christum." Vid. Sculteti Annales evangelici pag. 60. 61.. Et Lutherus obitum ejus Linecio an. 1520. his verbis significat: „Ea­dem fide in Christum episcopus wratislaviensis obiit, omnium episcopo­rum hujus seculi optimus." Vid. Seckendorf 1. cit. lib. I. sect. 57. pag. 207.. De posteris ejus erit in posterum dicendi locus. Petrus Perényi, inc. comitatus abaujvariensis supremus comes et coronae regni Hungáriáé duumvir, postquam ex Michaele Siklósy ve­ritatem religionis evangelicae cognovisset, cum filiis, Francisco, Georgio et Gabriele, sacra lutherana suscepit et magna animi contentione tui-

Next

/
Oldalképek
Tartalom