Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO I. - CAPUT II.

62 tus est. Hunc Bonfinius *) primum religionem evangelicam in Hungá­riám induxisse scribit et Podlusányi 1. cit. part. I. pag. 513. primum e proceribus regni Lutheri sectatorem adpellat et pag. 496. ad id palam audendum primum ex magnatibus servatum fuisse confitetur. Hic non tantum ipse religioni lutheranae constanter adhaesit, sed etiam in ditio­nes suas late patentes ministros induxit, veritatem evangelicam promi­scue plebi tradituros. Dum optime de regione et religione mereretur, furor hispanicus heroem hunc lutheranum oppressit. Iniquissime enim a prae­fectis copiarum hispanis apud Ferdinandum I. regem accusatus, Neo- stadii in carcere vitam cum morte commutavit, Martini Liscani, arcis strigoniensis praefecti fraude interceptus et innata hispanis crudelitate torque et pretiosis vestibus spoliatus. Istvánfyus, vir rerum patriae peri- tissimus, cum nullam idoneam causam carcerum Perényianorum reddere potuisset, „propter invectum ab eo in Pannoniam lutheranum dogma divinitus plexum esse“ confitetur. Bella ratio ! non István fyo, sed homine rudi indigna, inprimis eo nomine, quod causam mortis Perényianae, iniquissimorum hispanorum culpa procuratae, deo adscribat. Hoc Petro Perényio ad laudem perpetuo duraturam satis est, quod constans ille veritatis evangelicae confessor codici sacro, picturis accuratissimis illu­strando, fuit immortuus. Franciscus Forgács de Ghymes cardinalis in Commentariis de rebus hungaricis sui temporis Mss. **) lib. II. pag. 55. fatetur, eum diuturnae captivitatis taedio vita functum esse, et non sine ratione adjicit, „fatone an dolo? incertum est, cum et libertatem 40. millibus aureorum redemisset et brevi se ad suos rediturum speravisset.“ Hinc uti opinabantur et hucdum opinantur multi, ne tantus heros et rei evangelicae adsertor in libertatem vindicetur, veneno sublatum esse. Quae de sepulchro ejus terebesiensi fulmine percusso Ga­briel Szerdahelyi in Antidoto suop. 158. sq. et Nicolaus Benger in A n- n a 1 i b u s suis an. 1743. editis comminiscitur, fabula est definitore gene­rali et theologiae doctore, qualis Benger erat, indigna. Hanc egregie ex ora­tione Basilii Fabritii, scholae patakiensis circa annum 1567. rectoris, in obitum filii Gabrielis Perényi, regiae curiae judicis supremi, anno eodem habita, confutavit cl. Mich. Rotarides in Prolegomenis linea­mentorum historiae Hungáriáé litterariae, ubi Petrum Perónyium non Terebesini, sed Sárospatakini sepultum fuisse, multis *) Ribaynál: Istvánfyus, s igy van jól, mert Bonfin 1502.-ben, mások szerint 1505.-ben halván meg, a reformatióról nem írhatott. **) Többé nem kézirat; kiadta Horányi 1788.-ban.

Next

/
Oldalképek
Tartalom