Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

139 fieri poterat, consulturi, otnnes, quas possident, ecclesias, in IV. Districtus b): Cis-danubianum, Medium seu Montanum, Cis-Tibisca- num et Trans-Danubianum partiti sunt et cuilibet Districlui per­missione regia Superintendentem, reliquis Ministris invigilaturum, praefecerunt. De quibus pro numero Districtuum distinctis 4. Ca­pitibus commentari constitui. Caput I d e Superintendentibus Inclyti Districtus Cis-Da­nubiani. In hoc Inclyto Districtu primus post benignam resolutionem Caesareo Regiam electus fuit Superintendens Jacobus Zaborszky Ecclesiae Artie. Ivankofalvensis in I. Comitatu Thurocziensi Pastor multo dignissimus. Hic in pago ejusdem Comitatus Zabor dicto nobili genere natus, postquam in patria adolevisset et uti ipse haud raro b) Ad Inclyt. Districtum Cis-Danubianum pertinent Comitatus : Poso- niensis, Nitriensis, Trenchiniensis, Thurocziensis, Liptoviensis et Arvensis Ad Montanum, quem alii Medium appellant: Zoliensis, Nagy Hontensis, Barsiensis, Neogradiensis et Pestiensis, (ab an. 1792. etiam Békesiensis, Aradiensis, Torontaliensis et Temesiensis) (A zár jel közti tolda­lék más valakié). Ad Cis- et Trans-Tibiscanum : Gömöriensis, Scepusiensis, Sárosiensis Zempliniensis , Abaujvariensis, Kis-Hontensis, Borsodiensis, Szabolcs- et Bihariensis et Szatmariensis. Ad Trans-Danubianum: Mosoniensis, Semproniensis, Jaurinensis, Co maromiensis , Veszprimiensis , Castriferrei, Szaladiensis , Sümegbiensis, Albaregalensis et Tolnensis cum Sempronio et Jaurino, de quo Districtu in laudata jam epistola ita pronunciat Haynóczius : Ferme trecentas tum numeravimus Trans flumen aras, proh dolor hoc die Ad paucitatem quam redacti! Vix quater decem ecce supersunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom