Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

140 enarrat ad studium usque Rhetoricum fuisset progressus, postulante ita necessitate, invitus fere et ad obeundum ministerium non satis praeparatus, ineuute hoc seculo ad ecclesiam Jeszenensem in I. Comitatu Thurocziensi sitam Neosolio a) evocatus fuit, ministerio Stephani Pilarikii Schemnicii sacris initiatus. Brevis ei admodum apud Jeszenenses fuit mansio. Sedatis enim Hungáriáé tumultibus, in exilium ire jussus, singulari Dei providentia ad ecclesiam articu­larem Ivankofalvensem delatus est, in qua pluribus annis cum fructu et auctoritate rebus ecclesiae moderabatur. Vir fuit pro­cerae staturae, robustus et ferendis continuis laboribus idoneus. Equidem, quod hic meminisse nullum est famae dispendium, pro­funde doctus non fuit, in dicendis tamen sacris sermonibus, quod Ven. socero suo 6) debuit, felix et multo rerum usu ad res cum au­ctoritate gerendas ita exercitatus, ut viris multo doctissimis palmam dubiam facerevideretur. Hinc, ut opinor, factum erat, quod post be­nignam Caesareo-Regiam Resolutionem primus electus fuerit Super­intendens, eo nomine multorum judicio infelix, quod post electionem communibus suffragiis procuratam, uti sunt res humanae, antequam adulto more renunciatus fuisset Superintendens, propere obierit c), in magna populi et I. Nobilitatis frequentia, ministerio Ven. Mich. Pohliid), tum Neczpalensium Ministri, an. 1786. contumulatus, vir, . a) Usus fuit Neosolii, uti saepesaepius enarrabat, institutione Cl. Joli. Pilarikii, viri omnium confessione multo doctissimi, sed ultra, quam quis arbitrari queat, profanis auctoribus dediti. Certe Ciceroni magis, quam sacro illi codici, quem biblia appellamus , incumbebat et nulla prorsus ratione ferre potuit, si quis formulis loquendi divino codici familiaribus usus fuit, quod num ex aequo factum fuerit, facile admodum est existimare. b) Is fuit Rev. Joh. Felkonius, superiori seculo apud Neczpatenses Pastor et Ven. Contubernii Thurocziensis Decanus et Notarius meritissimus, vir laboriosus, praeter alia ex adjecto carmine ad desiderium aureae pacis, quod Mich. Institoris scholae Moschoviensis Rector an. 1663. edidit, eruditis non ignotus. Hujus laboribus noster, quod scio, usus est. c) Dnm post electionem certa quaedam puncta Posonio ad eum mitte­rentur, quibus modus administrandi officii definiebatur, ita iis commotus erat, ut malo, quod apoplexiam medici appellant, propere moreretur. d) Michael Pohlius in I. Comitatu Castriferrei ad Fanum S. Gotthardi 15. Aug. an. 1705. patre ejusdem nominis, matre Elisabetha Osvald natus, cum natura ad studia propenderet, non tantum Sopronii, sed Neczpalini quoque sub Augustinio et Ambrosio, viris ad formandam feliciter juventu­tem natis, eadem percoluit et sub finem an. 1724. Wittembergam delatus

Next

/
Oldalképek
Tartalom