Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Caput II

85 Georgius Muraközy Pastor Aulicus ac Oppidanus in Sárvár et Superatteudens, si quid divinando adsequor, ab insula Muraköz, quam Dravus et Mura fluvius efficit, denominatus. In ea tempora inciderat, quibus genuini Aug. Conf. socii Formulae Concordiae speciatim sic dictae tanquam libro ecclesiae Evangelicae symbolico, in superioribus Hungáriáé partibus ultro subscribebant. Hoc ut trans Istrum quo­que fiat, unus omnium Georgius Muraközi maxime elaboravit et quidem tanto felicius, quanto majoris erat auctoritatis. Praeterquam enim quod ecclesiae Sárvárién si praefuit: etiam 111. Com. Franc, de Nádasd a Concionibus erat. Hinc Synodo Csepregiensi dicti Comitis arbitrio an. 1590. coactae, non cum Gregorio, uti Lampius existimavit, sed Severino Sculteti Pastore Bartphensi interfuit et sua prudentia hoc effecit, ne ii, qui Formulae Concordiae subscri­bere detrectabant, pro sociis Aug. Confessionis habeantur. Inde colligas, virum fuisse non minus eruditum, quam priscae veritatis multo tenacissimum et haud vulgaribus pro veritate Evangelica laboribus ad officium Superintendentis praeparatum. In hac Syno­do Unio Augustanae et Helveticae Confessioni addictorum soluta fuit, uti ipse Lampius confitetur in Hist. Eccl. Reformatae p. 329. seqq. Nota Adm. Rev. Dn. Pauli Major, patroni mei longe aestu­mandi. Hic inserendus est Stephanus Magyari Superintendens, vid. m. Jacobi Martini Theoremata Metapbysica, Exercitatione Deci­ma, quam tuitus est Jacobus Mockius Semproniens. Pannon, et dedicavit in specie Stephano Magyari, Com. Francisci de Nádasd aulico Contionatori, ejusdemque ditionis Superattendenti: Item Michaeli Zvonaritsehio Pastori Czenkiensi an. 1603. d. 26. Nov. Wittembergae habitam. Erat Magyari Sárváriensis Pastor. Vide Pázmány Kalauzát föl. 403. Stephanus Klaszekovics. Hujus cum laude meminit M. Adamus Kys ex ejus filia Jus- tina natus in Syllabo Ordinatorum per Martinum Wagnerum ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom