Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Caput II
86 an. 1652. Hunc ille Nicopoliensem concionatorem *), ecclesiarum trans-danubianarum Superintendentem et virum aetate meritisque gravem fuisse confitetur. Quod tanto credi potest facilius, quanto certius est, eum eo tempore provinciam Superintendentis administrasse, quo res Evangelicorum maxime florere videbantur. Anno enim 1614. hoc officio defunctus est, uti Cl. Hajnoczius 1. c. adnotavit. Nicolaus Gönczius**) Hic a patria Pálházy fuit appellatus, vir diversarum ecclesiarum administratione clarus. Nam non tantum cirea annum 1608. Rector Sárváriensis a), sed etiamHegyfalvensis, Levensis, Szeredi- nus Minister fuit. Mortuo Klaszekovicsio, tanto magis officio Superintendentis dignus fuit habitus, quanto illustrius eruditionem suam et doctrinae integritatem docta de Coena Domini Commentatione b) probaverat. Hunc primum libros nostros symbolicos in Hungaricum transtulisse scimus et quidem, ut Cl. Hajnoczius 1. c. memorat, 12. Jan. an. 1619. facto initio. Quod si ita est, statim absoluto labore mori eum oportuit, quandoquidem an. 1619. in Febr. omnium laborum finem fecit. *) Circa an. 1605. erat Pastor Endrödensis. Visit. Bartol. Kis p. 10. (Más valakinek j egy z ete). **) A. 1614. erat hie Pastor Szeredinus et Superintendens Poson., Ni- triens., Jaur. et Barsiensis Comitat., ut patet ex Stephani Göntzii fratris sui Dissertatione, quam tuitus est sub Jacobo Martini Wittembergae de usu Philosophiae in Theologia A. 1614. d. 12. Jan., quam huic, ut fratri suo dedicavit. Ergo Nicolaus erat Superintendens Trans-Danubianus. B. Daniel Hajnoczius in Epistola gratulatoria hunc vocat Superatten- dentem Ecclesiarum cis et intra Danubium (Más valakinek jegyzetei). a) Stephano Magyari Pastori Sárváriensi et 111. Erancisci Nádasdi aulico concionatori librum de causis et remediis malorum hungarico idiomate an. 1601. edenti adplausum dedit elegantissima Elegia conceptum, cui hoc modo nomen suum subscripsit: Nicolaus Gröntz de Pál háza Gymnasial-eh a Sárvár. b) Prodiit libellus Kereszturini an. 1612. et Seyfriedo Kollonits dedicatus est.