Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Caput II
84 Hunc Lampius in Historia Eccl. Reformatae p. 568. uti et priores suis aecenset, sed quod ostendam, mala, fide. Nam etsi Petrus Bornemisza Crypto-Calvinismi fuerit suspectus : tamen puritatem doctrinae Evangelicae peculiari scripto tuitus est et se ab impacto sibi crimine egregie vindicavit a). Quod Siboltium attinet, libellus ejus de Lucta Spirituali an. 1584. sermone Hungarico editus pro eodem loquatur, in quo Tentatione 2. dogma illud de particulari gratia divina rejicit; Tentatione 3. nos omnes natura filios irae esse docet; Tentatione 5. perditionis causam non Deo, sed homini adscribit et nos absolute et imperscrutabili Dei voluntate damnari negat b), ut plura hac vice non adscribam. Hi sunt, quos ad classem Superintendentum Evangelieorum ante Synodum Csepregien- sem referri posse existimavi. Caput II d e Superintendentibus post Synodum Csepregiensem. Cum in tanto documentorum publicorum defectu de Superintendentibus trans Istrum pro dignitate commentari non licuit, malui posteritatis gratia brevem eorum Syllabum conscribere et quae olim in Adversaria mea retuleram, litterato orbi Hungarico communicare, quam culpa mea pati, ut injuria temporum tam devota rei Evangelicae nomina intercidant. Si quis Syllabum hunc nostrum cum tempore amplificaverit, non tantum non invidebo, sed etiam prolixe gratulabor. Quod ergo Superintendentes istos adtinet, principe huc loco referendus est a) Testis est hujus Hajnoczius in Adnotationibus ad Epistolam sub signo b. b) Haec me Perq. Eev. Paulus Major condocuit, qui et libellum Sibolti- anum possidet et eum cum adcuratione et studio perlectum ab ea suspicione vindicavit.