Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Caput I
83 casione Synodi Csepregianae, sub initium hujus Commentationis, quod satis, dictum fuerit, hic amplius recognoscere opus non est. Inter genuinos ecclesiarum Evangelicarum Superattendentes trans Danubium ante Synodum Csepregiensem praeter Gallum Huszár Anaxium Pastorem Ováriensem et circa an. 1568. Superintendentem, memorandus mihi est Petrus Bornemisza an. 1576. Pastor Szeredinus et Superintendens. Hic circa an. 1581. fuit Rárbokien- sis *) Pastor et Inclytae gentis Balassianae **) Condonator. Id vel hinc conjici potest, quod explanationem suam Evangeliorum Dominicalium in usus totius anni non tantum in Detrekő et Rár- bok, ejusdem arcis pago,infol. an. 1584. imprimi curavit, sed etiam sacrum hoc opus Magnif. Stephano Balassa de Gyarmat, in Detre- kö et Nagy Tapolcsán dedicavit. Quorum munificentia impressum fuerit et quae sunt reliqua, laudatus Hajnoczius percensuit. Erudito huic viro circa an. 1584. suffectus est Demetrius Sibolti***). *) Nequaquam, Rárbok tenuis est pagus, nec pastores habebat. 1576. P. erat Semptaviensis (Más valakinek jegyzete). **) Ubi sedem posuerit Melchior Balassa, latet; si in Detrekő, qua ditione donatus fuerat a Maximiliano II. Imp., verosimile est, ibi quoque aut in ditione et Castello Malatzkensi fuerit P. Aulicus Bornemisza (Más v a 1 a- kinek jegyzete.) ***) Petrus Bornemisza et Demetrius Sibolthi erantSuperattendentes Mát- tyusföldensis Dioecesis ; sed Superattendentes Trans-Danubiani ante Synodum Csepregiensem erant: Joannes Betzes, qui circa 1590. visitabat ecclesias Trans-Danubianas et Ministros ordinabat, et speciatim Benedictum Lasz- lay et Johannem Rurbrum in ecclesia Csanigiensi. Job. Retzes ordinatus Hegyfalvae, quamvis nec annus, nec ordinans nominatur. Conf. nota p. 139. De Stephano Magyari Superattendente vid. p. 139. ,(M ás valaki nek jegyzete.) Ex indice ordinatorum Wittembergens. Minist.: Demetrius » Sybolthius Pannonicus prima litterarum fundamenta didicit Tholnae, dein | Temesvarinum delatus Praeceptore Stephano S.zegedino est usus. Hinc vero j Massaiensi proli praefectus vocationi annuit. Tandem svasu amicorum anno 1559. Wittembergam se contulit. D. Philippum Melanchtonem Praeceptorem veneratur integro anno et ultra. Anno vero 1562. in Hungáriám reversus primum Gyuláé Ludirectorem, dein Csepregini in bonis Magnifici Domini Nádasd. Hinc vero Semptzinum ex voluntate Illust. Comitis Julii a Salmis et Neuburg, novissime vero a Tyrnaviensi. Ordinatus vero Wittembergae a Rev. Domino P. M. Oberdörfer 11. Julii 1576. Excerpta die 3 Febr. 1783 per Michael. Szontagh. 6*