Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

73 c) Rosnaviae, Tobias Pollucius Igloviae et M. Elias Kreuchelius Bartphae, ita expoliverunt, ut omnium sententia in Universitatibus cum utilitate studiis operari posse crederetur. Hinc arbitrio Ven. Patris Wittembergam profectus, ita tempus studiis destinatum col­locavit, ut post biennium prodire in publicum et nihil non egregii ominari videretur.Postquam felicibus auspiciis rediisset in patriam, Várallyae apud Scepusienses tantisper commoratus est, usquedum an. 1653. Olassinum ad functionem scholasticam vocaretur. Hic commissam sibi provinciam per annos 4. tanta cum dexteritate obibat, ut prius ei nova honorum accessio fuerit destinata, quam vel ipse arbitraretur. Obierat diem supremum Ven. pater ejus Topschensium Verbi Divini eo tempore Minister, qui cum adulto more contumulari deberet et filium ex praescripto pietatis funeri adesse oporteret, communi Topschensium consensu in locum pa­tris sublectus a Ven. Superintendente Wagnero 21. Jan. an. 1657. inauguratus fuit. Vix solennem publice docendi libertatem adeptus est, tantam fidelissima officii sui administratione nomini suo com­paravit commendatiouem, ut fuerint non pauci, qui opera ejus per- frui desiderarint *). Nec fuit omnino diuturna ei apud Topschenses mansio, siquidem post quinquennium purior Dei coetus Cassovien- sis, cognita viri fidelitate, non prius conquievit, quam eum an. 1662. evocatum coetui Germanico praeficeret. Cassoviam delatus tanta cum dexteritate officio defunctus est, ut Ven. collegarum anteiverit eum nemo **). Id vel hinc pronum est existimare, quod unus om­c) Daniel Peschovius Scepusiensis fuit primum Rosnaviae Rector, de­in procedente tempore Menhardivillensis Pastor, et subinde. XXIV. Rega­lium Senior an. 1667. mortuus. *) Vid. Joh. Burii Micas p. 753. seq. **) Phil. Heutschius jam an. 1663. in Aprili fuit in Matthaeivilla Pastorum ad Superiorem Popradum Consenior. Philip. Heutschius jun. an. 1667. d. 13. Xov. fuit Pastor Matthaei- villae et Fraternitatis ad Superiorem Poprad. Senior, at 1672. d. 4. Febr. Pastor Matthaeivillensis." An. 1665. d. 9. April, qua Pastor Matthaeivillanus erat missus legatus ad arcem Lublyo et an. 1670. 19. Nov. qua Pastor Menhardt. receptus est in Fraternitatem 24. Regalium. — Fuit jam an. 1663. in Aprili in Matthaeivilla. An. 1669. pridie Nonarum Apr. adhuc fuit in Matthaeivilla Pastorum ad Superiorem Poprad Consenior (M ás valakinek j eg z e t e i.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom