Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

74 nium dignus fuerit aestimatus, qui Ven. Superintendenti Liefman- no sufficeretur. Postquam enim Liefmannus post triste exilium iteratam ad obeundum prius officium evocationem d) humanissime deprecaretur, Lib. Regiaeque Civitates cum adjacentibus Inc. Co­mitatibus haud incogitate existimarunt, Heutschium longo rerum usu praeparatum, ita hoc quicquid est officii administraturum, ut nulli sive querelae, sive offensae locus sit unquam. Nec fefellit eos cum ratione facta divinatio. Experiendo enim didicerant, Heut­schium eum esse virum, qui religionis Evangelicae causa et moles­tos carceres tolerare, et subire exilium in lucris deputaret. Eadem namque fata, dum invalesceret an. 1673. persecutio, bono Heut- schio fuerunt subeunda, quae Rev. condam Liefmannus experiri ha­buerat necessum e). Simul vero ac Augustali Leopoldi Imperatoris clementia miseris exulibus in patriam redire fuisset indultum et publico Regni Conventu an. 1681. Sempronii/) celebrato consta­bilitum, Heutscbius Cassoviam revocatus et provinciam Pastoris primarii diligenter obibat et officium Superintendentis communi sententia an. 1683. in Synodo Bartphae 26. Jul. seqq. celebrata d) Videri potest Commentationis hujus p. 70. e) De fatis Ministerii Cassoviensis vid. Commentationis hujus p. 70. f) Solemne hoc est apud gentem nostram hungaricam, ut Conventus Regni, quos Diaetam appellant, toties celebret, quoties idem Regno ex utilitate fore *) adverterit. Hine an. 1503. constitutum erat, ut Diaeta singu­lis annis celebretur, quod procedente tempore in alterum, atque demum in tertium quemque annum rejectum fuit. Vid. Cynosura Jurisperitorum sub voce Diaeta. Talis Conventus fuit an. 1681. Sempronii die 28. Aprilis et sequenti mense celebratus. In hoc communi Procerum sententia Arti­culi 87. consignati et eodem anno 30. Decemb. ab August. Imperatore Leo- poldo Vienae confirmati fuerunt. Inter hos Articulos XXV. et seq. non tan­tum liberum religionis exercitium, juxta anni 1608. Articulum 1. constabi­litum, sed etiam, ut habent verba Articuli, Praedicantibus et Scholarum Magistris alias vel proscriptis, vel propter certas Reversales munia suae professionis exercere non valentibus, liber in Regnum reditus liberaque re­ligionis suae professio et exercitium, cassatis eatenus etiam ipsorum Rever- salibus, concessum fuit. Hinc non pauci clementiae Leopoldi Imperatoris confisi in patriam reverterunt, inter quos praecipui M. Martinus Tarnocius, Georgius Czemberus, Joh. Sextius, Milochovinus, Fischerus, Orlichius, Si- napius, Masnicius, Simonides et noster, de quo commentamur, Heutschius’ *) Nunc quoties Principi ex usu esse videtur (Más valakinek jegyzete.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom