Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

67 Petro Rowedero Chirurgo Witteinbergensi tesseris luderet coutu- bernalemque suum Godofred. Baumgartenium ex improviso in pla­tea majorem in modum querulose clamitantem audiret, nescius quid agatur, sodali ope sua affuturus discinctus foras prosilit et ab insequente Baumgartenium miiite gregario mucrone per collum transverberatur. Conciderat tunc Liefmannus fere exanimis, sed ope Chirurgi hospitis sui et Conradi Victoris Schneiden Medici famigeratissimi non tantum revocatus in vitam, sed etiam pristinae valetudini restitutus fuit e). — Hanc Schneiden operam ita aesti­mabat Liefmannus, ut eidem in perpetuam grati animi contestati­onem Disputationem suam sub praesidio Jacobi Martini an. 1648. adversus Becanum habitam, inscriberet. Confecto feliciter studi­orum cursu singulari Dei providentia Purschvicii in Principatu Volaviensi au. 1650. V. D. M. constitutus fuit, quam tamen provin­ciam fatis ita volentibus cunr statione Lignicensi commutavit, of­ficio Diaconi ad aedem Petri Pauli defunctus. Hic cum omnia praeclare ageret et quoties se dabat occasio, puriorem doctrinam Evangelicam, magna animi contentione, a corruptelis Reformato­rum vindicaret, tantam eorum indignationem incurrit, ut causa securitatis haud raro voluerit eliberari. fliuc dum an. 1665. Cas- soviam in Pastorem vocaretur, etsi patriam relinquere durum sit et peracerbum: tamen memor illius, quod Hugo de S. Victore/) pru­denter adnotavit: Delicatus ille, cui patria dulcis, fortis autem, cui omne solum patria; tantum abest, ut se Liegnitzii detineri fue­rit passus: ut potius collectis rebus suis Cassoviam advenerit, of­ficium Pastoris Germanici consveta cum utilitate administraturus. Nec elusit spem, quam de eo Cassovienses conceperant, quod vel Iglovia-Scepusiensis, quod inter mille alia ex Privilegio Nobilitatis doceri potest, in quo Kelles, quod apud Hungaros milium significat, appellatur. Hinc, ut opinari licet, ignari lingvae Hungaricae Klesch efformarunt. Vitam ejus in Specimine Hungáriáé Litteratae p. £07. prolixe recenset Czuittinge- rus, cujus scriptis ibidem p. 213. seq. diligenter consignatis addi debet So- lennitas Inaugurationis templi, quod illust. C. Dom. Sigismundus Tökölyi Liber Baro de Késmárk S.S. et individuae Trinitati religiose consecravit 24. Nov. an. 1669. Prodiit Bartphae typis Civitatis an. 1670. in IV., ut rnino- a, quae haud pauca inveniuntur, hac vice praeteream. e) Conf. M. Dan. Kleschii Carmen Liefmanno hoc nomine dicatum. f) Vid. Hugo de S. Victore Didascal. Libr. HI. 5*

Next

/
Oldalképek
Tartalom