Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Séctio II.
68 hinc facili admodum negotio conjici potest, quod non tantum Cas- soviensis Pastor et gymnasii Inspector, sed etiam anno statim sequente 1666. mortuo Martino Wagnero omnium consensu Superintendens Lib. Peg. Civitatum, nec non I. Comitatuum Sárosiensis et Scepusiensis 15. Jui. Cibiuii fuerit constitutus. Quanta cum fidelitate et vigilantia commissam sibi provinciam administraverit, ex prolixa non minus quam erudita D. Samuelis Pomarii Praefatione, Disputationibus suis Theologicis de natura Peccati Originalis praemissa, prolixe cognosci potest. Vix enim annus abierat, de convocanda Synodo, salutari prorsus instituto, consilia agitabat, nec prius conquievit, quam exstanti cum utilitate perfecerit cogitata. Convocat igitur an. 1668. Cassoviam Fratres et qui in partem curarum veniebant, ecclesiarum Patronos atque in Curia Lib. Reg. Civitatis Cassoviensis die 6. 7. 8. 9. mensis Martii Synodum agit. Sanctior ille Senatus, postquam sacris operatus fuisset et Ven. Superintendentem pro concione dicentem g), solita cum pietate audivisset, in eo elaborabat vel maxime, ut purior illa doctrina Evangelica in AugustanaConfessione et Formula Concordiae comprehensa, illibata ad posteritatem transmittatur. Quod uti omnes non minus lubenter, quam promte se facturos receperunt, ita quotquot aderant Verbi divini Ministri, aderant autem numerosi satis h), sponte sua ad contestandam promptitudinem suam Formulae g) Yen. Superintendens occasione Conventus illius ex Psalmo CXXXIII pro ea, qua erat, eruditione et facundia chordam concordiae synodicam explicabat et qua ratione Synodus celebrari debeat, demonstrabat. h) Intererant Synodo huic, üt sciant posteri, ex Ministris Lib. Reg. Civitatum sequentes : Cassovia praeter Ven. Superintendentem, M. Adamus Kis, Hungaricus Pastor, M. Christ. Eccardus Germanorum, et Georg. Fische- rus Slavorum Minister. Leutgchovia M. Christianus Seelman, Pastor, M. Jo- achimus Erythraeus et Mart. Adami Germanorum et August. Layany Slavorum Minister. Bartpha Mart. Pfeiferus Pastor, Jacobus Zabelerus Germanorum et Paulus Kray Slavorum Minister. Eperjesino praeter I). Pomarium, Joh. Sartorius Pastor, Job. Müllerus Germanorum, Georg. Kurianyi Hung, et Joh. Rosaides Slavomm Minister. Cibinio Joh. Regius Germanorum et Andr. Galli Slavorum Pastor. Kesmarkino M. Thomas Greeb Pastor, Aug. Serpilius Germanorum et Joh. Gamius alias Sclnvadba *) dictus, Slavorum Minister, ne quid de Jacob. Quirino Pastore Sárosiensi et reliquis dicam. *) Schvadba rectius (Más valakinek jegyzete).