Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

66 b), Plochios c) et de quo alibi erit dicendi locus, Georgium Tra- noscium Teschinn nsem. Inclyta cumprimis ecclesia Cassoviersis superiori seculo Ministerio Silesiorum semel atque iterum frui per­honorificum existimabat, siquidem non tantum Joh. Blasium Yar- tenbergeno-Silesium ex Universitate Pragensi evocatum sacris or­dinibus ministerio M. Petri Zabeleri 28. Maji an. 1614. initiari cu­ravit : sed etiam nostrum Michaelem Liefmannum Pastorem et Superintendentem venerabatur. Natus fuit Liefmannus Halber- swerdae in ditione Glaczensi an. 1619. variis, dum viveret, fatis exagitatus. Postquam enim ex sententia majorum melioribus litte- teris animum adjecisset et spem faceret in dies ampliorem, Tho- runium primum, dein Vrastislaviam missus fuit, studia, quibus se totum tradiderat, amplificaturus. Sed uti animus ad majora natus uno above loco contineri nescit, ita neque Liefmannus satis esse existimabat apud Vratislavienses commorari; verum Francofurtum commigravit et postremo, ne quid ei deesse videatur, Wittember- gam concessit, confirmatis ibidem studiis, finem litterariae pere­grinationi impositurus. Sed uti ex vulgari sententia Commoditas quaevis sua fert incommoda secum: ita Liefmannus idem necessum habebat experiri. Wittembergae enim commoratus, dum an. 1647. Dominica tertia Adventus hora 7. et 8. vespertina cum M. Daniele Klescbio d) et hospite suo 6) Georgius Doloviceni, Krumbacliiensis Pastor Silesius et filius ejus­dem nominis ad ecclesiam Pilgrammsdorffiensem an. 1651. ordinatus, ne plura de majoribus nobilissimae familiae percenseam, quae dudum utrique statui viros multo utilissimos sufficiebat. c) Christophorus Plochius in Silesia patre Joh. Plochio ducum Teschi- nensium Provisore, Matre Hedviga Kobelliana, uti ipse confitetur, an. 1633. natus, multum adolescens studiorum causa in Hungáriám missus fuit et con­firmatis Solnae apud Eliam Ladiverum studiis, per 111. C. Gábrielem Illyés- házy ad regendam scholam. Teuto-Liptsehensem vocatus, per quinquennium ei cum laude praefuit atque tandem an. 1663. per 111. Com. Stephanum Tökölyi et Spect. Balthasarum Horváth Stansith de Gradecz ad ecclesiam Krumbachiensem promotus fuit. Hinc Liptoviensibus restitutus amplissi­mae ecclesiae 00. Sanctorum Pastoris et Ven. Contubernio Liptoviensi nomine Senioris praefuit, vir aetate gravis, quod ex Actis Synodi Kosenber- gensis condiscas. d) M. Daniel Kleschius non fuit Iglovia Moravus, uti Auctores Innocen­tium Relationum ad an. 1714. ordine II. p. 263. existimarunt, sed Hungarus

Next

/
Oldalképek
Tartalom