Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

59 sis scholae Rectori elocatam, eo nomine, ut quamplurimum felix, quod omnes liberi ejus in spem patriae nati, raro admodum exem­plo in praesentissimum parentum solatium adoleverint. Hoc praeter­ea Zabelero nostro in laudem scribi debet, quod juvenum meliori­bus litteris deditorum et imprimis pupillorum maximum habuerit rationem, eorumque commodorum in melius provehendorum fuerit longe studiosissimus. Viris eruditis et in commune utilibus ut quam plurimum delectari solebat. Vixit enim eo tempore, qno Moribus antiquis stabat res nostra Virisque. Tandem aetatis et laborum satur pro ea, qua erat, pietate, novissimorum recordari et se religiosissime ad aeterna gaudia praeparare pulchrum esse duxit et vel maxime necessarium. Nec defuit ei tempus tam religiosis exercitiis impendendum, cum annum propter comparatam sibi insignem eruditionem sub Decano Joh. Scharfio An. 1648. Magister meruit salutari. An. 1650. Rector scholae patriae constitutus fuit et post biennium Archi-Diaconus Bartphae a Martino Vagnero ordinatus. Post decennium, puto anno 1662. omnium consensu, etsi vel maxime depre­caretur, Pastor primarius 3. April, denominatus et sine ulteriori mora 6. ejus dem per emeritum Diaoonum Franc. Németh ecclesiae praesentatus fuit, sed quod satis dedoleri non poterat, an. 1664. saeviente iterum peste, 8. Oct., postquam ex iis verbis : es muss einmahl gestorben seyn , pro concione dixis­set, 5. hora vespertina malo contagioso correptus die 10. Oct. in Domino mortuus et 12. ejusdem in magna populi frequentia prope magnum altare in templo majori Leutschoviensi contumulatus fuit. Conf. in hanc rem Sobastiani Fabritii Spinam pungentem. In conjugem duxerat MargarethamMaleterianam> ex qua susceperat fiiiam Dorotheam, quae orba parentibus felici omine Cas- paro Szontagu Igloviensi, modernorum Dom. Szontaghiorum avo nupserat, sexus sui decus et ornamentum. i) M. Joh. Windisch apud Leutschovienses natus est, magna parentum cura sub disciplina M. Stanislai Horleri domi educatus. Confirmatis Wittem- bergae studiis an. 1632. in patria gymnasii Conrector et paucum post tempus Rector constitutus, provinciam sibi commissam ad an. 1643. cum utilitate tu­ebatur et eodem anno officio sacro apud Várallyienses admotus fuit. Qui uti vir erat eruditus, ita semel atque iterum XXIV. Regalibus Ministris no­mine Senioris moderabatur. Váralyino Schemnicium translatus et Pastorem ibidem et Seniorem Civitatum Montanarum egit. Filiam suam Susannam ex filia magni Zabeleri natam Julio a Landsee senatori Schemniciensi an. 1661. elocavit et duos filios, Johannem et Georgium Windisch, Wittembergae an. 1668. et seqq. sub Quenstedio atque Deutsehmanno feliciter educavit atque demum fessus laboribus relicto sui apud multos desiderio, haud inglorius placide in Domino mortuus est.

Next

/
Oldalképek
Tartalom