Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

60 fere integrum lecto affixus, inter preces et suspiria exigere habue­rit necessum. An. enim 1644. die 5. oct., postquam se ad lectum composuisset, apoplexia tactus, anno demum sequente 1645. 22. mens. Sept. et quidem malo contagioso finem vivendi fecit, post­quam I. ecclesiae Leutsehoviensi annis 43. nomine Pastoris prae­fuisset. Hanc jacturam oppido gravem tanto aequiori animo I. ec­clesia Leutschoviensis toleravit, quanto magis successorem nactus fuit Zabelerus eruditione parem. Christophorus enim Schlegelius, sacrarum litterarum Doctor, post pia Zabeleri fata, stationem Pa­storis primarii apud Leutschovienses cum dignitate tuitus est, postquam 10. Nov. an. 1647, a M.Rohrmanno Pastore Cassoviense solenni ritu fuisset introductus. Hinc arbitrari potes, Leutschoviae ad clavum sanctioris reipublicae Evangelicae semper sedisse viros eruditione, gloria majorum et meritis graves, atque adeo immorta­litate multo dignissimos, quam ei felicitatem in posterum quoque omnes boni mecum ex animo comprecantur. *) Martinus Wagner ua. Non est mihi animus omnes Wagneros, qui eruditione et praeclaris in rem Evangelicam meritis floruerunt, hac vice percen­sere, cum id et prolixum foret et ab instituto meo alienum, sed de Ven. Superintendente Martino Wagnero, Bartphensium olim Pastore meritissimo commentabor. Purior ille coetus, qui repurgata per Lutherum religione Bartphae primum a) Deo colligebatur, inclytam *) In Matricula Goltziana p. 254. ad an. 1616. ipse M. Petrus Zabelerus haec alposuit: ipso Trinitatis festo 29. Maji Domini Fratres 24. Regales honorificenter deduxerunt ad sepulturam meam Annam uxorem lectissimam et charissimam, quae mihi in conjugio per breve tempus, sedecim ferme an­nos, pie, caste, et pacifice, unoqne ut verbo eloquar, fideliter conhabitavit, cujus memoria est et manebit in benedictione sempiterna (Más valaki­nek jegyzete) a) David Godofiedus Arnoldi ecclesiae Bojanoviensis in Polonia Pastor et Ministerii Senior in libello, cui titulus : Christlicher Lehrer Ruhm, Thun und Lohn. p. 16. Laurentio Quendel, qui a Melanchtone Serpilius demum appellatus fuit et Belae in 13. oppidis Scepusiensibus docuit, primam Refor­mationis in Hungária laudem tribuit; quod tamen cum veritate conciliari non potest, cum Stöckelius 1539. Wittemberga redux doctrinam (Evangelicam magno studio apud Bartphenses tradiderit: Serpilius autem nonnisi a. 1541. redierit, neque aute exitum in Germaniam de Evangelica doctrina plenius informari otuerit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom