Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

54 rosiensis f) fuerit electus, in templo arcis Scepusiensis cum insi­gni solennitate et frequentissimo Illustrium Virorum comitatu con­firmatas. Non fuit tamen ei diuturua haec honoris possessio, si­quidem fatis functo C. Christophoro Thurzo, ab officio Superinten­dentis non sine praesenti existimationis suae jactura deturbatus fuit g). In eas conjectus angustias, verbi divini et patrum primae­vae ecclesiae lector et aestimator ingenuus: praeterquam quod ludibria fortunae constantissime despiciebat: etiam vitam ad om­nem pietatem composuit et molestias, quae eum tempore contagi­onis et persecutionis h) circumstabant, forti animo tolerando, spe futurorum animum sustentavit, quod vel symbolo, quo usus est, pro­lixe demonstrari potest. Hac enim memoriali sententia ut quam plurimum delectabatur: Post tenebras spero lucem, post nubila Christum, quod pro ea, qua erat in poesi facilitate, ita explanabat: Immersus tenebris claram, scio munere Christi Aspiciam lucem, qua sine fine fruar. Nec fefellit divinantem Xylandrum opinio. Vix enim quin­quennium abierat, dum post tot tantosque fortunae casus ex tene­bris in lucem protractus vitam hanc mortalem cum immortalitate commutaret. 19. Ap. an. 1619. confectis 48. vitae annis beate mor- . tuus et quarto post obitum die apud Várallyienses non sine dolore f) Hinc inter reliqua de constitutione temporum pronum est arbitrari, cum tanta ecclesiarum Evangelicarum in duobus I. Comitatibus, Scepusiensi et Sárosiensi, fuerit amplitudo, ut unus iis Superintendens commode praeesse non potuerit. Oportuit certe tantum non omnes ecclesias possedisse Evange- licos, cum tamen injuria temporum in eam redactae sint paucitatem, ut vix umbram pristinae felicitatis referre posse videantur et eae, quae supersunt, ita adfliguntur, ut illorum temporum absque dolore reminisci non possint *). *) Ad pag. 51. Superintendentes Cis-Tibiscani non serviebant tantum ecclesiis Scepusiacis ct Sárosiensibus, sed etiam Zempliniensibus, Abaujva- riensibus et Ungvariensibus, quarum non exiguus erat numerus (Más v a. lakinek jegyzete ). g) Vide sermonem funebrem in obitum ejus a M. Petro Zabelero habi­tum, Leutsehoviae an. 1620. litteris Danielis Schultz impressum. h) An. 16C0. ita Leutsehoviae saeviebat contagiosa lues, ut ultra 2500. brevi tempore elati fuerint. In Ministerio certe praeter Sturmium et Xylan­drum nemo superfuit, nequid de periculo Crompachiensi adjiciam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom