Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

55 contumulatus, postquam M. Petrus Zabelerus Superintendens funus boni viri sacro sermone ornavisset. In conjugem sibi apud Leut- schovienses anno 1601. adjunxerat Barbaram Niebelinus, quam tamen optimam vitae et fortunarum sociam post an. XVIII. viduam absque posteritate relinquere bábuit necessum. Hinc verum est, quod ipse Xylander Martialem poetam imitatus de fatis suis scri­ptum reliquit: Rara coronato plausere theatra Xylandro, Judicium melius posteritatis erit i). Post felicem ejus ex bac vita mortali abitum res Evangeli- corum in dictis Comitatibus adeo constringebantur, ut cum Xylan­dro peculiaris liaec quoque I. Comitatuum dignitas exspiravit et eo tempore communi consensu in Superintendentem Lib. Reg. Civita­tum fuerit devoluta. Nullus enim fuit unquam, qui Xylandro fatis functo duobus bis Comitatibus nomine Superintendentis praefuisset. Orandus est Deus, ne res Evangelicas, satis alioquin constrictas, porro coarctari patiatur; sed pro singulari bonitate sua in dies ampliora largiatur incrementa, quo et ordini sacro suum decus et sanctiori reipublicae sua constet amplitudo. M. Petrus Zabelerus. Quod olim poeta quidam non minus ex vero, quam cum rati­one loquutus est: saepe peregrinus peregrinis surgit in oris; id singulari Dei providentia in M. Petro Zabelero felix fortunatusque comprobavit eventus. Postquam enim sub Augusto Imperatore Ru- dolpho II. et gloriosissimo ejus in imperio successore Matthia 1608 religio Evangelica in Hungária publica regni lege fuisset consta­bilita, non tantum florentissimi Proceres regni, Georgius et Stanis­laus Tburzo Proreges, Petrus de Reva, Sacrae regni Hungáriáé Coronae conservator, Andreas Osztrosith et plures alii, constitutis amplissimis stipendiis viros eruditos ex vicinis provinciis devoca­bant; sed multi etiam sponte sua, florenti Evangelicorum statu exciti in Hungáriám advolabant, stationem sacram, ubi se dederit occasio, administraturi. Profecto Ili. Comes Stepbanus Illyésházy, magnus rei Evangelicae adsertor, sub initium seculi superioris non i) Hoc me ex Matricula XXIV. Regalium didicisse confiteor.

Next

/
Oldalképek
Tartalom