Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima
50 serat, per servos C. Illyésházy verbis fulmen hungaricum redolentibus exire juberetur. Exiturus enim sequens carmen januae ad- scripsit: 0 thermae, thermae, tetigistis fulmine ter me, Obstupui ferme, laribus mea cymba refer me, quod dum Comes legisset, non tantum eum revocavit, sed etiam maledicos servos punire voluit, nisi Tarnocius fuisset deprecatus. De laboribus, quos visitandis diligenter ecclesiis et ordinandis rebus ad communem utilitatem pertinentibus impendit, dicere nihil adtinet, cum in publicis Libris Memorialibus, quos Protocolla nominamus, non pauca supersint documenta, quae Tarnocium nostrum dudum commendarunt posteritati. Tandem superatis divino munere molestiis, duplici et eo quidem tristissimo exilio meritisque insignis in arce Blatniczensi apud Thuroczienses/) ultimus horum I. Comitatuum superiori seculo Superintendens'Tarnocius an. 1685. beate in Domino mortuus est *). In solenni, quam meruerat, funeris deductione Daniel Krmannus g) Rector eo tempore Moschoviensis, dignum virtuti Tarnoczianae pretium exsoluturus, jussu Ven. Contubernii Tburocziensis oratione latina parentabat. Hoc in partem solatii reponere solitus fuit noster, quod ossa ejus alieno sanctioris reipublicae tempore mille modis fatigata in solo patrio quiescere potuerint, cum multi praeclari viri in tristi illo decennali exilio extra patriam fuerint contumulati h). Deus haec a nobis et posteris nostris clementissime prohibeat et rem Evangelicam in patria potentissime tueatur. f) Hiobus Trusius Vetusoliensis Minister et tempore magnae illius Ministrorum Evangelicorum divexationis exui, edidit Lipsiae an. 1687. in IV. Statuam in perennem Mnemo-ynen Virorum ex Hungária per diveisas mundi plagas exulantium, in qua percenset non eos tantum, qui in ex-lio mortui sunt, sed etiam qui divina providentia redierunt, et ab an. 1673. ad an. 1686. mortui sunt. Breve scriptum carmine concinnatum, sed elegans et posteritati multo gratissimum. *) 25. Martii anni 1685. vixit adhuc, nam Jacob. Blasio aci ecclesiam Divo-Stephauensem vocato testimonium dedit et subscripsit, quod actum est in ecclesia Divo-Andrensi in Comitatu Thurocziensi. Est apud Ven. Paulum Major originale. In templo subarvensi s. D. Andreáé d. 23. Jul. sepultus (Mas valakinek jegyzetei). ij) De Daniele Krmanno Superintendente erit inferius sermo. h) Ita Daniel Kemenius 1678. Bngae, Job. Sinapius cum oonjuge et