Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

51 Séctio XI. de Superintendentibus Cis-Tibiscanis. Posteaquam in Synodo illa Solnensi pro decem Comitatibus Cis-Danubianis tres renunciati fuissent Superintendentes, Synodus Váralyii apud Scepusienses an. 1614. auctoritate Proregis Hungá­riáé sub praesidio Comitis Christophori Thurzo celebrata, pari ra­tione communi consensu duos eligit Superintendentes, quorum unus I. Comitatibus Scepusiensi et Sárosieusi, alter Liberis Regiisque Civitatibus in Superiori Hungária moderaretur. Hos ego ea, qua fieri potuerit, adcuratione recensebo. Primus eorum fuit M Stephanus Xylander. Si judicio magnorum virorum haud vulgaris humanae felici­tatis pars est eo loco nasci, qui non minus celebritate, quam reli­giosa sacrarum rerum procuratione litterato orbi innotuit: habebat profecto, quod in partem felicitatis referat M. Stephanus Xylander a) alias Holtzman b) appellatus, cum Leutschoviae Liberarum Re­giarumque Civitatum in superiori Hungária facile principe, non duobus liberis Halis, Esaias Pilarik Levini, M. Eckardus, Joh. Salakius et uterque Grebius Vratislaviae, Fabritius et Paulus Galli Dresdae, Sztrako- czius et Joh. Lani Lipsiae, Job. Hodikius Hamburgi et Andreas Urbano- vies Vismariae sepulti quiescunt et gratuita proemia exulibus in Verbo Dei promissa praestolantur, quod laudatus Hi b. Trusius exilii socius posteritatis gratia adnotavit. a) Hic noster Xylander cum reliquis ejusdem nominis viris confundi non debet. Innotuerunt enim litterato orbi Guilhelmus Xylander Augustanus apud Heidtdbergenses graecarum litterarum Professor, qui Plutarchum de educatione liberorum latina donavit civitate; ad haec Casparus Xylander gymnasii Erfurtensis Professor an. 1627. mortuus. b) Commutatio haec nominum seculo XVI. et seq. inter eruditos non in­frequens fuit. Ita Reichlinus restaurator ille graecarum litterarum Capnion, Melanthon autem ejus discipulus Schwartzerde, et Osiander olim Seeligman 4*

Next

/
Oldalképek
Tartalom