Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO IV. - CAPUT I.

331 ejus Stephanus, multo amantissimus et quod ad laudem tanti herois sa­tis est, etiam in exilio suo perpetuus ejus confessor, ut adeo non parum deerret reverendissimus Michael Ambrosovszky canonicus agriensis et abbas de Egres etc., qui in libello Agriae an. 1759. in 8. impresso, cui titulus: IMago orbis ab orbe ConDIto per seCVLa repartlta, part. II. pag. 178. audacter magis, quam ex vero scribit: Emericum Tököly in Hnngaria religioni romano-catholicae accesisse. Sed neque est, neque fuit ita. Etsi enim sedatis patriae rebus in Hungáriám redire voluerit: propter defessam tamen aetatem suam in Turcia mori habuit necessum, neque rediit ex iis, qui in Turciam eum comitati sunt, quod sciam, quispiam, praeter magnificum condam Stephanum Petróczy, ae­que evangelicum, in templo neczpalensi apud thuroczienses tumulo il­latum. Ne caput ejus post obitum a cervice rescindatur, multis precibus et impensis per magnificam dominam Elisabetham de Róva, fidelissi­mam conjugem ejus, omni praedicatione mea longe majorem, in augu­stissima domo imperatoria impetratum fuit. Ex vetusto more hungaro- rum lapidi sepulcrali marmoreo superimpositum est vexillum cum ele­ganti epitaphio, aureis litteris pendenti vexillo inscripto, cujus hoc est initium : Stephanus hic jaceo ex illustri stirpe Petróczy, Virtutum decus et religionis honos etc.. In inferiori *) parte vexilli adparent verba Jacobi, cum in conspectu Pharaonis consisteret, ex Geneseos 47, 9. desumpta: „Dies peregrina­tionis meae pauci fuerunt et mali et non pervenerunt ad dies patrum, quibus peregrinati sunt.“ — Accedit, conjugem Emerici Tököly, Fran- cisci 1. Rákóczy relictam et Petri Zrinyi filiam, postquam de veritate religionis evangelicae plene informata fuisset, relicta religione romano- catholica, sponte, libere et cum profusisssimo gaudio evangelicis acces­sisse. Videatur in hanc rem: Original Bildnüss sive Lebens Beschreibung des gebornen ungarischen Grafen Emerici Thökelyi pag. 5. et 6 ; prodiit an. 1683. in IV.. Laudavit hunc comitem, et quidem ex verő, úti alibi, ita inprimis in oratione praesentatoria, cum Andreae Szántó, publico praeceptori, instru­endus 24. Jan. an. 1668. commendaretur, D. Samuel Pomarius, gymnasii eperjensis supremus director, ubi eum nobile coeli depositum et pretiosum totius regni pignus adpellavit. Vid. Oratio Pomarii au­‘) D,amernél: interiori,

Next

/
Oldalképek
Tartalom