Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT IX.

313 posse, visitationem non prohibuit, sed hoc tantum cavit, ne populo per hoc novum onus accedat. Sunt mihi ad manus paria resolutionis regiae a perillustri domino Matthia Bodo de eadem in hoc negotio Viennae elaboratae extracta, quibus subscripsit ex consilio regio hungarico au­lico Viennae 21. Oct. an. 1734. Elias 'Vanyeczy et alter in hunc mo­dum confirmavit: „Quod praesens copia indorsation! instantiae aug. et helv. confessioni addictorum superinscriptae in omnibus conformis sit, praesentibus recognosco. Viennae 27. Jan. 1735. Michael Bodok *) excelsae caucellariae regiae hungarico aulicae expeditor et concipista, “ quam recognitionem suam et sigillo publico confirmavit. In hac resolu­tione regia quamvis neque vestigium sit interdictionis: evenit tamen, ut imperante clementissima regina Maria Theresia, consilium regium lo- cumtenentiale omnem ecclesiarum visitationem superintendentibus pro- testantium interdixerit, etsi vivente gloriosissimo condam imperatore Carolo VI. et sub initium gloriose regnantis Mariae Theresiaa impune eam peregerint, cujus ego ipse testis sum, qui cum ven. condam supe­rintendente Ambrosio inc. districtus cistibiscani ecclesias an. 1741. et 1742. visitavi, officio notarii in sacro hoc negotio defunctus. An. 1747. ven. condam superintendens Samuel Hruskovicz, pastor neosoliensis, propter peractam in inc. comitatu neogradiensi adulto more visitatio­nem, absque omni ejus merito, ad dandam coram excelso consilio regio locumtenentiali rationem citatus et ab utroque officio suspensus fuit, uti intimatum ad ipsum per inc. comitatum soliensem missum testatur, quod hic posteritatis gratia optima fide adscribitur „Sacrae caesareae regiaeque majestatis consilii regii locumtenen- tialis hungarici nomine Samueli Hruskovicz, praedicanti neosoliensi, qua in eodem districtu augustanae confessioni addictorum superinten­denti hisce intimandum: Respectu praetensae visitationis suae canoni­cae in comitatu neogradiensi, ad aemulationem excell. episcopi vacien- sis, qua ordinarii dioecesani, modo sane insolito et nuspiam in regno usitato adtentatae et institutae, summefatam suam caesareo-regiam majestatem clementer resolvisse ac demandasse, ut medio deputationis e gremio consilii hujus regii locumtenentialis constituendae, excessus ejusdem summarie revideantur et interea idem ab officio tam praedican­tis, quam superintendentis instantanee suspendatur ac pro certo eate- nus praefigendo termino huc Posonium, in praesentiam videlicet con­silii hujus regii locumtenentialis personaliter citetur. *) R i b a y n á 1: Bobock, Damernéb Böbök.

Next

/
Oldalképek
Tartalom